Caput primum.   Quid in sacris literis de Paschæ
celebratione præcipiatur et quid de eadem
a sanctissimis patribus et conciliis sancitum sit .

PRÆMISSO Compendio novæ rationis restituendi calendarium ad principes christianos misso una cum calendario Gregoriano perpetuo, accedamus iam ad ipsius calendarii emendati atque correcti rationes explicandas: ac primum accurate doceamus, quid in sacris literis de Paschæ celebratione præceptum sit et quid de eadem sanctissimi patres et concilia decreverint. Non pauci enim, quod rem hanc non satis intellexerint, sine ulla causa correctionem istam Gregorianam reprehendere non sunt veriti. Phase igitur sive Pascha Hebræis præcipitur in Exodo capite 12 his verbis: Dixit quoque Dominus ad Moysem et Aaron in terra Ægypti: Mensis iste vobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum cætum filiorum Isræl et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Et paulo infra: Et separabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Isræl ad vesperam. Et post pauca: Est enim Phase (id est transitus) Domini. Et infra: Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. Et paulo post: Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam. Deinde Levitici capite 23: Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperam Phase Domini est et quintadecima die mensis huius solemnitas azymorum Domini est. Item Numerorum capite 9: Locutus est Dominus ad Moysem in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens: Faciant filii Isræl Phase in tempore suo, quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes cæremonias et iustificationes eius. Et aliquanto post: Locutusque est Dominus ad Moysem dicens: Loquere filiis Isræl. Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Numerorum quoque capite 28 habentur hæc verba: Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit et quintadecima die solemnitas. Ex hisce omnibus locis manifestum est præceptum a Deo fuisse Hebræis ut Phase, sive Pascha, celebrarent die quartadecima primi mensis ad vesperam.

2. IS autem mensis lunaris mensibus enim lunaribus Hebræi utebantur primus est, cuius dies XIIII lunæ numerato etiam ipso die novilunii, sive neomeniæ, cadit vel in diem æquinoctii verni, vel post æquinoctium primo occurrit. Colligitur hoc non obscure ex antiquioribus et doctioribus Hebræis, qui semper Pascha secundum cyclum lunarem in luna XIIII cadente in æquinoctium vel ipsum proxime sequente celebrandum esse tradiderunt. Cuius rei testis locupletissimus est Iosephus Iudæus libro 3 Antiquitatum Iudaicarum, capite 13, sic scribens: Mense vero Xanthico, qui apud nos Nisan appellatur et est anni principium, quartadecima luna, sole opposito in Ariete, quo mense liberati sumus a servitute Ægyptiorum, sacrificium, quod tunc egredientes ex Ægypto fecerunt, immolare nos annis singulis, (quod Pascha dicitur) celebrareque præcepit; et utique celebramus illud per tribus nostras, nihil immolatorum in crastinum reservantes. Quibus verbis aperte docet quartamdecimam lunam primi mensis, qua Iudæi Pascha celebrabant, esse eam quæ vel in æquinoctii diem cadit, vel quæ proximæ æquinoctium consequitur: nimirum cum sol est vel in principio, vel in aliquo Arietis gradu.

IDEM sensisse Philonem Iudæorum doctissimum et alios Iudæos antiquiores, clarissimis verbis docet Anatolius Laodiceæ urbis Syriæ episcopus, qui circa annum Domini 280 annis ferme 45 ante concilium Nicænum floruit, qui postquam docuerat, (ut auctor est Eusebius, libro 7 Historiæ Ecclesiasticæ, capite 29) annum, quod ad Paschæ celebrationem attinet, ab æquinoctio verno esse inchoandum, hæc subiungit: Et ideo non parum delinquere dicimus eos, qui ante initium hoc novi anni (id est, ante vernum æquinoctium) Pascha putant esse celebrandum. Sed nec a nobis primum exordium sumit hæc ratio, sed ab antiquis Iudæis fuisse comprobata demonstratur et ante adventum Christi observata; sicut evidenter docet Philo et Iosephus, sed et horum antiquiores Agathobulus et ab eo eruditus Aristobulus ex Paneade, qui unus ex illis 70 senioribus fuit, qui missi fuerant a pontificibus ad Ptolomæum Regem Ægypti, Hebræorum libros interpretari in Græcum sermonem: quique multa ex traditionibus Mosi proponenti regi percunctantique responderunt. Ipsi ergo cum quæstiones Exodi exponerent, dixerunt Pascha non prius esse immolandum quam æquinoctium vernale transiret. Aristobulus vero etiam hoc addidit in die Paschæ non solum observandum esse, ut sol æquinoctium vernale transcendat, verum et luna. Cum enim duo sint æquinoctia, veris scilicet et autumni, æquis spatiis dirempta et quartadecima mensis primi sit statuta solemnitas post vesperam, quando luna soli opposita deprehenditur e regione, sicut etiam oculis probare licet, invenitur utique vernalis æquinoctii partem sol obtinens, luna vero e contrario autumnalis. Legi in eorum libris et aliis multa de his validissimis assertionibus exposita quæ evidenter ostendunt Paschæ solemnitatem omni genere post æquinoctium celebrandam. Hæc Eusebius de Anatolio refert. Ex quibus liquet vetustiores Hebræos ac peritiores sumpsisse ex traditione Moysis, eam lunam XIIII primi mensis quæ vel in æquinoctium incidit, vel ipsum proxime sequitur; ita ut luna XIIII æquinoctium antecedens reiecta semper fuerit, ut inutilis et quæ ad ultimum potius mensem anni quam ad primum spectaret. Atque hæc in sacra et divina scriptura et a doctioribus Hebræis de Pascha Mosaico sancita sunt.

3. IAM vero tempore gratiæ post legem Mosaicam, Ecclesia catholica, etsi ceremonialibus illis præceptis obstricta non erat, propterea quod legalia omnia per mortem et resurrectionem Iesu Christi cessaverunt atque vim suam amiserunt, ut inter sacros doctores convenit: voluit tamen Pascha christianum, cuius Pascha Hebræorum figura fuit atque umbra, vagum quoque esse ac mobile, non autem statum ac fixum; in eoque celebrando eadem quæ Hebræi observare, hoc est, æquinoctium vernum et lunam XIIII primi mensis, propter sacramentum et recondita mysteria quæ in eiusmodi celebratione Paschæ resurrectionis Dominicæ includuntur, ut copiose a sancto Augustino, libro 2 Ad Inquisitiones Ianuarii, capitibus 1 et 2, scriptum est. Quare non audiendi sunt qui existimant (et sane non defuerunt hoc tempore, qui ita sentirent) Ecclesiam debere solemnitatem Paschæ peragere stato semper die instar aliarum celebritatum, quæ fixæ nuncupantur atque immobiles, nulla habita ratione lunæ primi mensis; hoc potissimum adducti argumento ut Ecclesia se a difficultatibus et controversiis quæ in noviluniis Paschalibus oriri solent inter scriptores liberet omnino atque expediat. Non sunt, inquam, audiendi qui ita censent, (quamvis Ecclesia id suo iure utens libere facere posset et nemo eam ob id posset reprehendere, cum illud Paschæ præceptum sit ceremoniale quod iam cessavit, ut dictum est) quia numquam eo ritu celebrandi Pascha Ecclesia catholica usa est, sed semper in eo celebrando motum lunæ ac solis observavit, sancitumque ita fuit ab antiquissimis sanctissimisque pontificibus Romanis, necnon a concilio primo Nicæno confirmatum et aliis quamplurimis, ut mox dicemus. Quam ob rem consuetudo hæc tam vetusta nullo modo sine gravi aliqua causa infrigenda videtur.

4. CÆTERUM in hoc Ecclesia a Iudæorum more discessit, quod Pascha non in ipsa quartadecima luna primi mensis, ut Hebræi, sed in dominica quæ quartamdecimam lunam primi mensis proxime consequitur celebrari iussit, propterea quod prima dominica post Iudæorum Pascha Dominus a mortuis resurrexit. Quocirca quemadmodum Iudæi Pascha celebrabant in decimaquarta luna propter immolationem agni, qui mortem Christi præfigurabat, ita nos in Pascha resurrectionis Christi memoriam, quæ dominico die contigit, celebramus. Veruntamen quoties dies XIIII lunæ primi mensis in diem dominicum cadit, toties solemnitatem Paschæ transferri præcipit in sequentem diem dominicum, in quem nimirum luna XXI primi mensis incidit. Cuius rei duæ potissimum causæ a patribus et scriptoribus afferuntur. Primum, ne in luna XIII ieiunium quadragesimale solvatur, aut (si tunc non solvatur, sed in XIIII luna, ut patres antiqui volebant), ne die dominico ieiunare cogamur cum hæreticis Manichæis et sequenti die lunæ festa Paschalia incipiant. Non licuisse autem ante lunam XIIII primi mensis solvere ieiunium liquido constat ex Eusebio libro 5 Ecclesiasticæ Historiæ, capite 23, ubi sic ait: In provinciis Asiæ questio non minima exorta est, velut ex antiqua eorum consuetudine descendens, quod quartadecima luna putarunt omni modo Pascha celebrandum, quando videlicet Iudæis præcipitur agnus immolari, veluti necessario confirmantes, quacumque die septimanæ quartadecima luna venisset, solvi debere ieiunium, cum talis consuetudo in nullis prorsus aliis umquam observata fuisset Ecclesiis. Idem docet beatus Ambrosius in epistola ad episcopos per Æmiliam constitutos, his verbis: Unde si inciderit, sicut futurum est proxime, quartadecima luna mensis primi die dominica, quia neque dominica ieiunare debemus, neque tertiadecima luna die sabbati incidente ieiunium solvere, quod maxime die Passionis est exhibendum, in alteram hebdomadam celebritas Paschæ est differenda. Venerabilis etiam Beda libro De Temporum Ratione, capite 57, de eadem re ita scribit: Convenit itaque diligenter advertere ut quoties XIIII luna in dominicum incurrit diem, in sequentem septimanam Paschalem diem potius differamus, duplici hoc modo: primum quidem, ne XIII luna inventa in sabbati die solvamus ieiunium, quod consequens non est, quod nec ipsa lex præcipit; deinde ne dominica die luna XIIII constituta ieiunare cogamur, indecentem rem illicitamque facientes. Hoc enim Manichæorum sectæ consuetudo possedit. etc. Deinde ne umquam cum Iudæis Pascha celebremus, aut cum quartodecimanis hæreticis congruamus, qui legem Mosaicam cum Evangelio observandam esse docebant.

5. AT vero Pascha celebrandum esse die dominica, eaque prima post lunam XIIII primi mensis, nimirum post Pascha Iudæorum, multis sanctissimorum patrum auctoritatibus, et conciliis decretisque confirmari potest. Primum quidem, celebrandum id non esse luna XIIII cum Iudæis sed dominica die, statuit sanctus Pius papa et martyr decimus a beato Petro circa annum Domini 159 in Epistola Decretali, his verbis, ut habetur de Consecratione, distinctione 3, capite Nosse: Nosse vos volumus, quod Pascha Domini die dominico annuis temporibus sit celebrandum. Et paulo post: Unde et nos apostolica auctoritate instituimus omnes eadem servare debere, quia et nos eadem servamus, nec debetis a capite quoquo modo discedere.

ET sanctus Victor papa item et martyr, quartusdecimus a beato Petro, circa annum Domini 198 in epistola ad Theophilum Cæsariensem episcopum, quæ habetur distinctione 3, de Consecratione, capite Celebritatem, decernit clarius Pascha celebrari debere non qualibet die dominica, sed ea quæ lunam XIIII primi mensis sequitur, ita scribens: Celebritatem sancti Paschæ die dominica agi debere, et prædecessores nostri iam statuerunt et nos illud eadem die solemniter celebrari mandamus, quia non decet ut membra a capite discrepent aut aliter gerant. A quartadecima vero luna primi mensis usque ad vicesimam primam diem eiusdem mensis eadem celebretur festivitas.

AD hæc, idem a variis conciliis confirmatum est, atque sancitum. Nam in concilio primo post apostolos, quod sancti Victoris summi pontificis, cuius proxime mentionem fecimus, hortatu in Cæsarea Palæstinæ a compluribus episcopis celebratum est, cui præfuerunt Theophilus eiusdem urbis episcopus, Narcissus episcopus Hierosolymorum et Cassius Ecclesiæ Tyri episcopus, ita decretum esse, legimus apud Eusebium libro 5 Ecclesiasticæ Historiæ, capite 23: Conventus episcoporum et concilia per singulas quasque provincias convocantur, prorogatisque ad se invicem epistolis de singulis quibusque locis, unum omnes ecclesiasticum dogma confirmant. Ne liceat aliquando, nisi die dominica, in qua Dominus surrexit a mortuis, dominicum Paschæ celebrare mysterium et in hac sola solvendum esse Paschale ieiunium. De hoc decreto idem Theophilus in epistola synodali, ubi explicat apertius Pascha esse die dominica post lunam XIIII celebrandum, ita scribit: Constitutum est in illa synodo ut ab XI Calendas Aprilis usque ad XII Calendas Maii Pascha deberet observari, et nec antea nec postea cuicumque limites transgrediendi sit facultas. Similiter et de luna præceptum divinum teneatur: mandatum per Mosem sit vobis observatum, a decimaquarta luna usque ad ad vicesimam primam. Has ergo septem lunas in Pascha similiter tenendo constat fuisse consecratas. Quando ergo fit inter illum limitem, ab XI Calendas Aprilis usque ad XII Maii dies dominicus et luna ex illis septem sanctificatis, convenit nobis Pascha, ut iustum est, observare in Christo Iesu Domino nostro. Ex hac constitutione patet eo tempore Pascha celebrari solitum a die 22 Martii usque ad 20 Aprilis, cui tamen tempori additi postea sunt quinque alii dies, primo mense id necessario exigente: ita ut Pascha celebrari possit usque ad 25 Aprilis inclusive. Primus enim mensis non est ille in quo sol totum Arietem percurrit, ut videntur voluisse patres in illa synodo Cæsariensi, sed cuius luna XIIII cadit in aliquem dierum a 21 Martii inclusive, in quo æquinoctium fit, usque ad 18 Aprilis inclusive. Ex quo sequitur ut Pascha rite celebrari possit die 25 Aprilis ut paulo post dicemus.

DEINDE in celeberrima illa synodo Nicæna, trecentorum octodecim episcoporum sanctitate et innocentia vitæ insignium, præsentibus sedis apostolicæ legatis a Sylvestro papa eo missis, et Constantino Magno, cuius sumptibus est celebrata, solemni ritu decretum idem est, sive potius confirmatum atque renovatum communi omnium consensu. De qua re in epistola ab eadem synodo ad Ecclesiam Alexandrinam et ad fratres Ægyptum, Libyam et Pentapolim incolentes missa, hæc extant verba, ut refert Socrates libro 1 Historiæ Ecclesiasticæ, capite 6, atque Theodoretus libro 1 Historiæ Ecclesiasticæ, capite 9. Quod autem ad omnium consensum de sacratissimo festo Paschatis celebrando attinet, scitote quod vestris precibus controversia de ea re suscepta prudenter et commode sedata est: ita ut omnes fratres qui Orientem incolunt quique Iudæorum consuetudinem ante in eo festo observando imitari solebant, iam Romanos, nos et omnes vos qui eumdem morem quem nos in illo recolendo a primis temporibus tenuistis, sint consentientibus animis in eodem celebrando deinceps sedulo secuturi. Ipse quoque Imperator Constantinus Magnus elegantem epistolam de eodem argumento ad Ecclesias scripsit, quæ quidem ab eisdem scriptoribus affertur locis citatis.

DENIQUE idem fuit postea stabilitum et sub pœna anathematis præceptum in synodo Antiochena et in concilio Chalcedonensi 630 episcoporum, quod sub Leone Magno celebratum est et in plerisque aliis conciliis.

ETSI autem verba illa Nicæni concilii expresse non explicant quo die sacrosanctum Pascha celebrandum sit, sed solum cum Iudæis non esse observandum indicare videntur; non obscure tamen ex his intelligi potest consuetudinem Romanæ Ecclesiæ sanctionemque Pii ac Victoris Romanorum pontificum, qua Pascha die dominico a luna XIIII ad XXI usque celebrandum præcipitur, confirmatam esse atque renovatam: quippe cum aperte significent omnes orientales, qui prius cum Iudæis luna XIIII Pascha celebrabant, consentientibus animis Romanorum morem, qui dominico die post lunam XIIII idem perpetuo observant, amplexatos esse. Atque hanc esse magni illius concilii de Paschæ celebratione sententiam, immo in eodem canonem ea de re editum esse innumerabiles pœne rerum Ecclesiasticarum scriptores docuerunt, e quibus Venerabilis Beda cum pluribus locis, tum præsertim libro 3 Ecclesiasticæ Historiæ Gentis Anglorum, capite 25, disertis verbis idem confirmat, cum in quadam de Pascha recte celebrando disceptatione introducit Uilfridum quemdam qui iussus a Rege dicere sic exorsus est.

PASCHA quod facimus (loquitur autem de Pascha celebrando die dominico post XIIII lunam, ut ex sequentibus liquet) vidimus Romæ, ubi beati apostoli Petrus et Paulus vixere, docuere, passi sunt et sepulti, ab omnibus celebrari: hoc in Italia, hoc in Gallia, etc. Deinde paulo post: At vero Petrus cum Romæ prædicaret, memor quia Dominus prima sabbati resurrexit a mortuis ac mundo spem resurrectionis contulit, ita Pascha faciendum intellexit ut secundum consuetudinem ac præcepta legis, XIIII lunam primi mensis, æque sicut Ioannes, orientem ad vesperam semper expectaret: et hac exorta, si dominica dies (quæ tunc prima sabbati vocabatur) erat mane ventura, in ipsa vespera Pascha dominicum celebrare incipiebat, quomodo et nos omnes hodie facere solemus. Sin autem dominica non proximo mane post lunam XIIII sed XVI aut alia qualibet luna usque ad XXI esset ventura, expectabat eam et præcedente sabbato vespere sacrosancta Paschæ solemnia inchoabat, sicque fiebat ut dominica Paschæ dies non nisi a XV luna usque ad XXI servaretur. Neque hæc evangelica et apostolica traditio legem solvit, sed potius adimplet in qua observandum Pascha a XIIII luna primi mensis ad vesperam usque ad XXI lunam eiusdem mensis ad vesperam præceptum est: in quam observantiam imitandam, omnes sancti Ioannis successores in Asia post obitum eius, et omnis per orbem Ecclesia conversa est: et hoc esse verum Pascha, hoc solum fidelibus celebrandum, Nicæno concilio non statutum noviter, sed confirmatum est, ut ecclesiastica docet historia.

BEATUS quoque Ambrosius in epistola 83 ad episcopos per Æmiliam constitutos de eadem solemnitate Paschali sic scribit: Non mediocris esse sapientiæ diem celebritatis definire Paschalis et scriptura divina nos instruit, et traditio maiorum qui convenientes ad synodum Nicænam, inter illa fidei ut vera, ita admiranda decreta, etiam super celebritate memorata, congregatis peritissimis calculandi, decem et novem annorum collegere rationem, et quasi quemdam constituere circulum, ex quo exemplum in annos reliquos gigneretur. Hunc circulum enneadecæterida nuncuparunt, sequentes illud, quod non debeamus vana quadam opinione super celebritate huiusmodi fluctuare, sed vera ratione comperta, ita omnium concurrat affectio, ut una nocte ubique sacrificium pro resurrectione Domini deferatur. Infra autem clarius exponens quæ in Nicæna synodo decreta sunt, hæc subiungit: Duo autem sunt observanda in solemnitate Paschæ, quartadecima luna et primus mensis, qui dicitur novorum. Et aliquando post, cum docuisset dominico die Pascha esse celebrandum, ita rursus ait: Incipit autem mensis non secundum vulgarem usum, sed secundum consuetudinem peritorum ab æquinoctio, qui dies est duodecimo Calendas Aprilis, etc.

IN hac epistola duo præcipue declarat sanctus Ambrosius; primum, Pascha ex decreto concilii Nicæni celebrandum esse dominica die post XIIII lunam primi mensis qui ab æquinoctio incipit. Quibus verbis explicat primum mensem esse eum cuius luna XIIII in æquinoctium incidit, id est, in diem XXI Martii, vel proxime sequitur. Cum enim dicit primum mensem ab æquinoctio incipere et non ante, non vult novilunium primi mensis ab æquinoctio sumi debere, sed lunam XIIII. Alioquin numquam Pascha celebrari potuisset ante diem 4 Aprilis; quippe cum hac ratione luna XIIII Paschalis omnium prima in diem 3 Aprilis incideret: cum tamen aperte in eadem epistola doceat, suo tempore ex concilii Nicæni sententia, Pascha mense Martio esse celebratum. Voluisse autem eum assumendum esse dominicum diem post XIIII lunam perspicuum est. Nam in eadem epistola asserit Pascha in sequentem hebdomadam differendum esse quando dominica dies in lunam XIIII incidit, ut supra ex eadem hac Ambrosii epistola tradidimus. Secundo loco docet patres Nicæni concilii decrevisse lunam XIIII primi mensis inquirendam esse per cyclum aurei numeri decennovennalem: quippe qui eius dispositionem in calendario peritissimis in calculandi arte, nimirum Eusebio episcopo Cæsariensi, et Alexandrinis Ægyptiis commiserint.

QUOD idem planius Beda profitetur libro De Temporum Ratione, capite 42, ubi in hunc modum scribit: Decennovennalis circuli ordinem primus Eusebius Cæsareæ Palestinæ episcopus, ob quartasdecimas lunas festi Paschalis, ipsumque diem Paschæ inveniendum, composuit, eo quod luna cuiuslibet ætatis post tantum temporis ad eumdem redeat anni solaris diem, non quod Ægyptus, vel cætera per Orientem Christi Ecclesia, verum eatenus lunæ cursum vel diem nescierit rite invenire Paschalem, sed quia ea quæ ipsis temporibus annuatim cum labore investigata et per orbem mandata sæpius in questionem venire solebant facilius, præfixa semel regula circulari, semper observari et sine scrupulo ambigendi poterant edisci. Huc accedit, quod idem Beda libro De Ratione Computi, capite 16, docet cycli decennovennalis ordinem primum Eusebium Cæsareæ Palestinæ episcopum composuisse: idemque repetit libro 5 Historiæ Ecclesiasticæ Gentis Anglorum, capite 22, ex epistola Ceolfridi abbatis ad regem Naitanum, ubi hæc verba habentur: Itaque post æquinoctialem solis exortum, post completam diem primi mensis quartamdecimam, quæ cuncta ex lege observanda accepimus, expectamus adhuc, monente evangelio, in ipsa hebdomada tertia tempus diei dominicæ et sic demum votiva Paschæ nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis excussum Ægyptiæ servitutis iugum venerari, sed redemptionem totius mundi, quæ in antiqui Dei populi liberatione præfigurata, in Christi autem resurrectione completa est, devota fide ac dilectione colere, atque resurrectionis etiam nostræ, quam eadem die dominica futuram credimus, spe nos certissima gaudere signemus. Hic autem, quem vobis sequendum monstramus, computus Paschæ decennovennali circulo continetur, qui dudum quidem, hoc est, ipsis apostolorum temporibus iam servari in Ecclesia cœpit, maxime Romæ et Ægypti, ut supra diximus, sed per industriam Eusebii, qui a beato martyre Pamphilo cognomen habet, distinctius in ordinem compositus est, ut quod eatenus per Alexandriæ pontificem singulis annis per omnes Ecclesias mandari consueverat, iam deinde congesta in ordinem serie Lunæ quartædecimæ, facillime posset ab omnibus sciri. Ex his omnibus testimoniis liquido constat Pascha ex Ecclesiæ præcepto non alia die celebrandum esse, nisi dominica prima post lunam XIIII primi mensis.

6. IAM vero hoc non esse novum aliquod pontificum conciliorumque decretum, sed ab exordio nascentis Ecclesiæ morem hunc perpetuo viguisse Romæ et apud plerasque alias Ecclesias, ut non cum Iudæis luna XIIII sed die dominico Pascha celebraretur, atque adeo ab apostolis ita traditum esse, satis perspicue ex nonnullis auctoritatibus, quas adduximus, colligi posse videtur: quippe cum in epistola Nicæni concilii disertis verbis contineatur, morem illum celebrandi Pascha Romanos, Alexandrinos, atque Ægyptios a primis temporibus tenuisse. Clarius id ex locis Bedæ intelligitur, cum dicat beatum Petrum, cum Romæ prædicaret, Pascha ita esse faciendum intellexisse; esseque hanc consuetudinem evangelicam et apostolicam traditionem: necnon ita servari cœpisse in Ecclesia ipsis apostolorum temporibus, maxime Romæ et in Ægypto. Clarissime vero idem affirmat Ceolfridus abbas apud eumdem Bedam libro 5 Ecclesiasticæ Historiæ Gentis Anglorum, capite 22, ubi sic habetur: Si ergo fieri posset ut semper in diem quintumdecimum primi mensis, id est in lunam XV, dominica dies incurreret, uno semper eodemque tempore cum antiquo Dei populo, quamquam sacramentorum genere discreto; sicut una eademque fide Pascha celebrare possemus. Quia vero dies septimanæ non æquali cum luna tramite procurrit, decrevit apostolica traditio, quæ per beatum Petrum Romæ prædicata, per Marcum evangelistam et interpretem ipsius Alexandriæ confirmata est, ut adveniente primo mense, adveniente in eo vespera diei quartædecimæ, expectetur etiam dies dominica a quintadecima usque ad vegesimam primam diem eiusdem mensis.

EUSEBIUS quoque libro 5 Ecclesiasticæ Historiæ, capite 22, testatur cæteras Ecclesias, Asianis exceptis, per universum orbem terrarum dispersas consuetudinem tenuisse, ut non alio die quam eo quo Salvator a mortuis resurrexit ieiunia dissolverentur. Præterea sanctus Cyrillus patriarcha Alexandrinus in omnibus sermonibus heortisticis, qui plurimi sunt et in quibus solemne ieiunium quadragesimale, diem festum Paschæ et Pentecostes populo indicebat quotannis, pronunciat semper Pascha celebrari tali die mensis in dominica, secundum evangelicas vel apostolicas traditiones. Rursus idem sanctus Cyrillus in epistola ad Innocentium papam I (quam citant Ioannes Stoflerinus in Calendario Romano, propositione 32, sub initium, et Albertus Pighius libro De Ratione Paschalis Celebrationis et Calendarii Restitutione, propostione 8) sic ait: Sanctum Paschæ mysterium eiusque sacra solemnitas sicut est a Salvatore nostro et ab apostolis tradita, illibata mansisset, si eam quorumdam insipientium perversitas inter cætera fidei sacramenta minime contaminasset, etc. Dubitandum autem non est, quin de Pascha post lunam XIIII primi mensis in dominica celebrando loquatur, cum ita celebrandum esse, constanter semper asserverit, ex doctrina Theophili patrui sui et prædecessoris in episcopatu Alexandrino, ut ex sermonibus Heortisticis patet, in quibus perpetuo Pascha dominico die celebrandum populo proponit.

POSTREMO evidenter hoc confirmatur ex epistola Protherii præsulis Alexandrini ad beatum Leonem papam I qui per Martianum imperatorem procuraverat ut episcopus Alexandrinus cyclum Paschalem Theophili accuratius explicaret. Ita enim ea in epistola legitur, ut refert Venerabilis Beda libro De Temporum Ratione, capite 42, et libello De Æquinoctio ad Vuichenredum ipso initio, et Ioannes Stoflerinus atque Albertus Pighius locis citatis: Lætificaverunt me literæ dilectionis tuæ, quas frater coepiscopus noster Victorius pio apportavit officio. Oportebat enim ut ab Alexandrinæ Ecclesiæ præsule talia scripta ad sedem apostolicam mitterentur, quæ ostenderent magisterio beatissimi Petri apostoli Paschalis festi computum ab initio per beatum Marcum eius discipulum didicisse Ægyptios, quod etiam constat credidisse Romanos, etc. Clarissimum autem est, in hac Epistola verba fieri de Paschæ celebratione post lunam XIIII primi mensis: quippe cum ita celebratum semper sit Romæ et Alexandriæ. Quare cum dicat Protherius id Romanos quidem a sancto Petro, Alexandrinos vero a sancto Marco didicisse, liquet eum asserere Pascha hoc modo observandum esse ex traditione apostolica.

SED ut magis confirmatum relinquatur Pascha celebratum esse semper, præsertim in Ecclesia Romana, ac celebrari debere dominica proxima post lunam XIIII primi mensis, etiamsi ea dominica in lunam XV incidat: quod nonnulli obstinate hoc tempore, nescio quo consilio adducti, negare ausi sunt, considerandas adhuc proponimus sequentes auctoritates. Venerabilis Beda libro De Temporum Ratione, capite 58, postquam docuit dominicam diem quæ post XIIII lunam occurrit, esse Paschalem dominicæ Resurrectionis diem, paulo post subiungit: Et si fieri posset ut eadem omnibus annis Sabbati die luna XIIII contingeret, nihil nostræ Paschalis observantiæ tempus a legali discreparet. Nam et ipsi iuxta legis edicta semper XIIII luna primi mensis ad vesperam immolantes et comedentes agni immaculati carnem, sanguinemque illius ad repellendum exterminatorem nostris postibus aspergentes, id est, aquam baptismi et Paschalium celebrantes solemnia missarum, spiritualem superaremus Ægyptum, atque illuscente mane in luna XV eiusdem mensis primum azymorum diem intraremus, septemque dies eiusdem celebritatis legitimos a mane quintidecimi diei usque in vesperum vigesimi primi mensis ipsius, id est, a dominico Paschæ usque in dominicum octavarum Paschæ debita cum veneratione compleremus. Sed quoniam lunæ dies eadem diversas septimanæ devolvitur in ferias, inde fit ut qui propter Resurrectionem nostri Redemptoris in Dominicum diem Paschæ initium reservare docemur, aliquoties nostra festivitas septimo post legalium azymorum exordium die sumat ingressum. Nonne vident hoc loco contrarium sentientes, Bedam apertissime docere dominicum diem Paschæ cadere posse in lunam XV atque tunc quidem rectissime Pascha celebrari?

IDEM clarissime tradit capite 60, ubi sic ait: Nam cum in veteri Testamento tribus argumentorum indiciis Paschale tempus sit observari præceptum; videlicet, ut post æquinoctium, ut mense primo, ut tertia eius septimana, id est, a vespera XIIII lunæ, quod est initium XV usque in vesperam, id est, terminum XXI celebretur; quarta in eiusdem observatione regula est nobis a tempore dominicæ resurrectionis imposita, ut cum æquinoctio transcendo, lunam primi mensis XIIII vesperi ortum facere viderimus, non statim ad faciendum Pascha prosiliamus, sed dominicum diem quo ipse Pascha, id est, transitum de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de pœna ad gloriam resurgendo facere dignatus est, expectantes, in ipso tandem congrua Paschæ solemnia celebremus. Et paulo post: Quoties ergo diem dominicum mox, adventante XIIII luna, habemus, nil nostrum tempus Paschale a legali dissonat, quamvis aliis sacramentorum generibus eiusdem Paschæ solemnia colimus. Quoties vero secundo, vel tertio, vel quarto, vel quinto, vel sexto, vel septimo ab hinc die idem dominicus occurrerit, ne sic quidem legem, aut prophetas solvimus, sed Evangelicæ potius gratiæ sacramentis adimplemus. Quam quidem Ecclesiæ consuetudinem ex Theophilo Alexandrino episcopo quoque confirmat. Idemque capitibus 61 et 62 et aliis sæpe repetit atque inculcat. Quin etiam libro 4, capite 5, Historiæ Ecclesiasticæ tradit decretum esse in Anglicano quodam concilio coram rege ut die dominico post lunam XIIII primi mensis Pascha celebraretur. Nec vero id decretum tunc solum, sed etiam omnibus deinceps seculis observatum est.

BEATUS ISIDORUS Hispalensis, qui floruit anno Domini circiter 630, libro 1 de Ecclesiasticis officiis, capite 31, id ipsum ostendit, cum ait: In tertia hebdomada lunæ Pascha celebratur, id est, qui dies occurrerit dominicus a quintodecimo in vicesimo primo. Ecce quam aperte docet Pascha celebrandum esse die luna XV si dominica est. Si enim quis proterve affirmare velit celebrandum esse Pascha, ex sententia beati Isidori, dominico die post lunam XV usque ad lunam XXI, cogetur omnino fateri eo anno quo dies dominicus in lunam decimam quintam incidit, aut nullum haberi Pascha cum usque ad lunam XXI inclusive nullus alius dies dominicus occurrat aut certe Pascha celebrandum esse luna XXII quod non admittit beatus Isidorus: quippe, qui dominicam Paschæ ultra lunam XXI non extendat.

RABANUS deinde Archiepiscopus Moguntinus, qui vixit anno circiter 855, libro 2 De Institutione Clericorum, capite 39, eadem prorsus illa verba Isidori repetit enumeratque omnes terminos Paschales quos hodieque in Ecclesia a concilio Nicæno acceptos observari cernimus, hisce verbis: Initium primi mensis observandum est ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem. Quartadecima vero luna Paschæ a duodecimo Calendas Aprilis usque in decimumquartum Calendas Maii quærenda est. Porro dies Paschæ dominica, ab undecimo Calendas Aprilis usque in septimum Calendas Maii: et hoc a luna quintadecima usque ad vigesimam primam. Numquam ergo contingere potest ut luna quartadecima primi mensis ante vernale æquinoctium, quod fit in XII Calendas Aprilis, eveniat. Videsne Rabanum docere Pascha agi posse undecimo Calendas Aprilis, hoc est, die XXII Martii post primam XIIII Paschalem quam in die XXI Martii collocat, ac proinde luna XV? Et paulo infra recitat idem Rabanus illa verba Venerabilis Bedæ quæ nos paulo ante recensuimus ex libro De Temporum Ratione, capitibus 58 et 60.

RUPERTUS abbas Tuitiensis, qui scripsit anno fere 1124, libro 6 De Divinis Officiis, capite 27, loquens de Paschate Christianorum habet hæc verba: Divinæ namquæ auctoritatis est, et ex antiqua lege Moysi traditum ut non celebretur ante primi mensis plenilunium, videlicet ubi primum plena luna post vernale occurrit æquinoctium. Ubi a Paschæ celebratione solum excludit lunam XIIII primi mensis, non autem lunam XV, sive plenilunium.

GULIELMUS Durantus in Rationali Divinorum Officiorum libro 8, capite 12, diligenter exponit omnes 29 lunas XIIII Paschales non semel, sed sæpius non uno sed pluribus modis docens, in Ecclesia primam lunam XIIII Paschalem esse XII Calendas Aprilis et ultimam XIIII Calendas Maii: post quas semper Pascha celebrari oporteat dominico die, ubi etiam disertis verbis affirmat Pascha Hebræorum semper celebrari in XIIII luna et in sequenti dominica adesse nostrum Pascha. Numquam ergo excludit lunam XV si fuerit dominica, quin in ea Pascha possit peragi. Libro quoque 6, capite 78, asserit iussu Domini Pascha celebrandum esse in plenilunio, hoc est, non quidem ante plenilunium sed in aliquo septem dierum tertiæ hebdomadæ, quæ incipit post lunam XIIII primi mensis in luna XV sive plenilunio.

POSTREMO hoc ipsum communi consensu omnes computistæ, quotquot de Paschæ celebratione scripserunt, constanter asseverant ut Ioannes de Sacrobosco in Computo Ecclesiastico, Ioannes Stoflerinus in Calendario Romano, Campanus in Computo Maiori et Paulus Middelburgensis episcopus Forosemproniensis in sua Paulina (Ita enim inscripsit immensum illud volumen de recta Paschæ celebratione et de vero die passionis Domini nostri) pluribus locis, sed præcipue non longe a principio libri 12 hunc in modum scribit: Nos ergo in supputatione lunæ Paschalis, diem oppositionis luminarium vocabimus lunam XV quæ si in die dominico inciderit, eodem die Pascha celebrandum annotabimus, iuxta canonem a sanctissimis patribus in Nicæna synodo institutum, quo Pascha celebrari præcipitur die dominico a XIIII luna usque ad XXI, hoc est, die dominico primo post XIIII lunam. quo quid poterat dici clarius? Cum enim oppositionem luminarium sive plenilunium, vocet lunam XV. Solis luce clarius est, eum lunam XIIII non appellare plenilunium. At videant qui lunam XV a solemnitate Paschali conantur excludere, quanta inter patres et alios scriptores sit consensio. Apud neminem eorum reperient, Pascha celebrandum esse die dominico post lunam XV primi mensis, sed semper post lunam XIIII. Et erit quisquam qui existimet, plus paucos hosce adversarios, (ne dicam obtrectatores) quam omnes illos eruditissimos viros vidisse, qui a nascentis Ecclesiæ primordiis ad nostra usque tempora per manus quasi traditam ab apostolis de Paschæ celebratione doctrinam diligentissime conservarunt? Nam Campanus, qui unus ex omnibus computi scriptoribus quartamdecimam Paschalem appellat plenilunium, id propterea facit quia finis lunæ XIIII quando Iudæi agnum comedere iubebantur, principium est lunæ XV sive plenilunii vel quia plerumque luna XIIII ex cyclo inventa in diem plenilunii incidit, propterea quod cyclus debet lunam indicare primam, sive novam, uno die post novilunium cæleste: id quod diligentissime in calendario Romano (quantum cyclus permittit) observandum curavimus. Argumento est quod deinde idem Campanus aperte testatur, ac docet, Pascha celebrandum esse die dominico post lunam XIIII a novilunio cycli.

EX his igitur omnibus constat Pascha recte ac legitime celebrari posse, immo vero ex decretis patrum celebrandum omnino esse luna XV, hoc est, in oppositione luminarium, si tunc dies dominicus adfuerit. Atque hanc consuetudinem videmus semper in Ecclesia tam orientali quam occidentali conservatam esse. Semper namque primo dominico die post lunam XIIII Pascha ad nostram usque ætatem celebratum est. Quod quoties a temporibus Nicæni concilii usque ad Gregorianam correctionem factitatum sit paulo infra percensebimus.

7. VERUM enimvero auctoritates omnes quas attulimus intelligendas esse de luna XIIII a novilunio cycli numeranda, ut Campanus docet, (hoc enim solum perfugium adversariis relinquitur ut dicant lunam XIIII numerandam esse post diem novilunii quem cyclus offert) liquido constat ex aureo numero in calendariis ecclesiasticis inscripto per Dionysium abbatem, quo semper usa est Ecclesia usque ad annum 1582 quo calendarium est emendatum; et ex terminis Paschalibus præfinitis, qui omnes cadunt in lunæ diem XIIII ab aureo numero propositi anni inclusive supputatum. Ita inter aureum numerum XVI qui diei octavo Martii præfixus erat, (infra, capite 9, cum de aureo numero in calendario describendo agemus, reperies calendarium vetus cum aureis numeris quo ante annum correctum usa est Ecclesia) et diem 21 eiusdem, in quem cadit ex usu Ecclesiæ eius numeri aurei quartadecima, vides interiectos esse dies 12 atque a die 8 inclusive usque ad diem 21 inclusive numerari dies 14. Eademque ratio est de cæteris aureis numeris. Quis ergo tam proiectus erit ad audendum ut novo more atque instituto, a novilunio cycli ad terminum Paschalem præcipiat numerari dies 15? Certe hoc esse contra canones, decreta pontificum et doctrinam patrum, ex eo manifestissime convincitur quod cum a concilio Nicæno ad hæc usque tempora, primum novilunium Paschale diei octavo Martii tributum sit ut perpetuus Ecclesiæ usus docet, si Pascha post lunam XV a novilunio putatam, ut adversarii contendunt, celebrandum foret, numquam potuisset celebrari die 22 Martii, cum hic dies sit ab illo novilunio quintusdecimus; cum tamen a concilio Nicæno ad correctionem usque anni, decem Paschata die 22 Martii celebrata sint, ex centum septuaginta quinque quæ luna XV celebrata sunt, ut paulo post ostendam. Neque illud dicere possunt novilunium primum Paschale collocandum esse in die 7 Martii quia nemo umquam hoc asseruit, neque vero septimo die ullus aureus numerus fuit affixus, ut per eum novilunium ibidem indicaretur. Iam cum ultimum novilunium Paschale in usu Ecclesiæ semper inciderit in diem 5 Aprilis, si ab eo quindecim dies essent numerandi, statuendus esset terminus Paschalis ipsius in 19 Aprilis, ac proinde, si is foret dominicus, transferendum esset Pascha in 26 Aprilis, quod inauditum est ac novum. Videtis igitur, (vos novos legislatores appello) quando luna XIIII uno die prævenit plenilunium quod in dominicum diem incidat, Pascha in ipso plenilunio celebrari ab Ecclesia, neque umquam hoc esse prohibitum convincetis: immo sæpissime id factitatum esse a concilio Nicæno usque ad correctionem Gregorianam reperietis. Id quod discere etiam facile putuissetis ex tabula antiqua festorum mobilium. Cum enim in ea præcipiatur Pascha celebrandum in proxima litera dominicali sub aureo numero qui quidem lunam XIIII indicat, sive Pascha Iudæorum, quis non videt, si dominicalis litera infra aureum numerum proxime reperiatur, (quod non raro evenit) Pascha celebrari luna XV, hoc est, in plenilunio? Ac ne in cuiusquam animo vel minimus scrupulus resideat, atque tota res luce clarior sit, collegi in tabula quam mox subiiciam 157 annos quibus Pascha celebratum est statim post lunam XIIII a novilunio numeratam, a quibus nonnullos annos reperies in quibus Pascha plenilunium antecessit præsertim prope concilii Nicæni tempora, annis videlicet 326, 330, 346, 350, 370, 441, 475, 495, nimirum in spatio 170 annorum, quod infra capite 18 numero 5 ostendam cum de luna XIIII verba faciemus. Neque vero Ecclesia de hisce qualibuscumque erroribus magnopere laboravit, quamvis eos viderit. Id modo cavit ut canon concilii ubivis terrarum æquabiliter servaretur, quo Pascha post lunam XIIII celebrari præcipitur, licet interdum, sed raro, propter cycli dispositionem, ante plenilunium ageretur. Ex quo efficitur cyclum, quoad eius fieri potest, ita ordinandum esse in calendario ut lunæ XIIII Paschales uno tantum die, numquam autem duobus, nisi rarissime, (cum id nullus cyclus vitare possit, ut suo loco monstrabo) antevertant plenilunium. Id quod cyclus epactarum in calendario Gregoriano exquisitissime præstat, cum in eo in 551 annis post correctionem anni 1582 numerandis, nimirum anno 2133 semel tantum Pascha ante plenilunium medium celebretur, et in annis 3418 quindecies solum, ut capite 18 numero 7 et capite 22 numero 4 trademus, ubi fusius hac de re scripturi sumus; cum tamen hoc ipsum in cyclo aurei numeri concilii Nicæni octies contigerit spatio 170 annorum, ut paulo ante dixi, atque id quidem prope eius concilii tempora, quando cyclus ille approbatus est: quamquam quatuor ex illis annis attigerint in die Paschæ aliquo modo plenilunium medium, cum id ante solis occasum contigerit, ut ex tabella quam capite 18 numero 5 proponemus liquet, quod quidem non esse absurdum cum id nullus cyclus vitare possit, capite 22 numero 4 docebimus.

SED ecce vobis annos 175 quibus Pascha luna XV celebratum est, ut exemplo etiam cognoscatis, quam temere conati sitis convellere statum Paschatis Christiani, quod movere non possetis. Ac ne de huius tabulæ fide quisquam addubitet, constata ea est ex cyclo magno Dionysiano 532 annorum et ex antiqua tabula festorum mobilium. Apposui autem eisdem annis aureos numeros literasque dominicales respondentes ut cuivis planum fiat tum Pascha luna XV secundum canones esse celebratum. Litera porro A, Aprilem, M, Martium significat, iuxta diem Paschæ descripta.

 ---------------------------       --------------------------- 
| Anni | Aurei|Liter.|Pascha|     | Anni | Aurei|Liter.|Pascha|
|Domini|numeri|domin.|      |     |Domini|numeri|domin.|      |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  326 |   4  |   B  |  3 A |     | 1001 |  14  |   E  | 13 A |
|  330 |   8  |   D  | 19 A |     | 1007 |   1  |   E  |  6 A |
|  340 |  18  |  FE  | 30 M |     | 1021 |  15  |   A  |  2 A |
|  346 |   5  |   E  | 23 M |     | 1025 |  19  |   C  | 18 A |
|  350 |   9  |   G  |  8 A |     | 1027 |   2  |   A  | 26 M |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  370 |  10  |   C  | 28 M |     | 1028 |   3  |  GF  | 14 A |
|  374 |  14  |   E  | 13 A |     | 1031 |   6  |   C  | 11 A |
|  394 |  15  |   A  |  2 A |     | 1041 |  16  |   D  | 22 M |
|  398 |  19  |   C  | 18 A |     | 1048 |   4  |  CB  |  3 A |
|  401 |   3  |   F  | 14 A |     | 1051 |   7  |   F  | 31 M |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  414 |  16  |   D  | 22 M |     | 1052 |   8  |  ED  | 19 A |
|  425 |   8  |   D  | 19 A |     | 1055 |  11  |   A  | 16 A |
|  441 |   5  |   E  | 23 M |     | 1068 |   5  |  FE  | 23 M |
|  445 |   9  |   G  |  8 A |     | 1072 |   9  |  AG  |  8 A |
|  465 |  10  |   C  | 28 M |     | 1075 |  12  |   D  |  5 A |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  469 |  14  |   E  | 13 A |     | 1092 |  10  |  DC  | 28 M |
|  475 |   1  |   E  |  6 A |     | 1095 |  13  |   G  | 25 M |
|  489 |  15  |   A  |  2 A |     | 1096 |  14  |  FE  | 13 A |
|  493 |  19  |   C  | 18 A |     | 1099 |  17  |   B  | 10 A |
|  495 |   2  |   A  | 26 M |     | 1102 |   1  |   E  |  6 A |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  496 |   3  |  GF  | 14 A |     | 1116 |  15  |  BA  |  2 A |
|  499 |   6  |   C  | 11 A |     | 1119 |  18  |   E  | 30 M |
|  509 |  16  |   D  | 22 M |     | 1120 |  19  |  DC  | 18 A |
|  519 |   7  |   F  | 31 M |     | 1122 |   2  |   A  | 26 M |
|  520 |   8  |  ED  | 19 A |     | 1126 |   6  |   C  | 11 A |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  523 |  11  |   A  | 16 A |     | 1136 |  16  |  ED  | 22 M |
|  536 |   5  |  FE  | 23 M |     | 1146 |   7  |   F    31 M |
|  540 |   9  |  AG  |  8 A |     | 1150 |  11  |   A  | 16 A |
|  543 |  12  |   D  |  5 A |     | 1170 |  12  |   D  |  5 A |
|  560 |  10  |  DC  | 28 M |     | 1190    13  |   G  | 25 M |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  563 |  13  |   G  | 25 M |     | 1194 |  17  |   B  | 10 A |
|  564 |  14  |  FE  | 13 A |     | 1197 |   1  |   E  |  6 A |
|  567 |  17  |   B  | 10 A |     | 1214 |  18  |   E  | 30 M |
|  570 |   1  |   E  |  6 A |     | 1217 |   2  |   A  | 26 M |
|  584 |  15  |  BA  |  2 A |     | 1221 |   6  |   C  | 11 A |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  587 |  18  |   E  | 30 M |     | 1241 |   7  |   F  | 31 M |
|  588 |  19  |  DC  | 18 A |     | 1245 |  11  |   A  | 16 A |
|  590 |   2  |   A  | 26 M |     | 1265 |  12  |   D  |  5 A |
|  594 |   6  |   C  | 11 A |     | 1275 |   3  |   F  | 14 A |
|  604 |  16  |  ED  | 22 M |     | 1285 |  13  |   G  | 25 M |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  614 |   7  |   F  | 31 M |     | 1289 |  17  |   B  | 10 A |
|  618 |  11  |   A  | 16 A |     | 1292 |   1  |  FE  |  6 A |
|  638 |  12  |   D  |  5 A |     | 1295 |   4  |   B  |  3 A |
|  658 |  13  |   G  | 25 M |     | 1299 |   8  |   D  | 19 A |
|  662 |  17  |   B  | 10 A |     | 1309 |  18  |   E  | 30 M |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  665 |   1  |   E  |  6 A |     | 1312 |   2  |  BA  | 26 M |
|  682 |  18  |   E  | 30 M |     | 1315 |   5  |   E  | 23 M |
|  685 |   2  |   A  | 26 M |     | 1316 |   6  |  DC  | 11 A |
|  689 |   6  |   C  | 11 A |     | 1319 |   9  |   G  |  8 A |
|  709 |   7  |   F  | 31 M |     | 1336 |   7  |  GF  | 31 M |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  713 |  11  |   A  | 16 A |     | 1339 |  10  |   C  | 28 M |
|  733 |  12  |   D  |  5 A |     | 1340 |  11  |  BA  | 16 A |
|  743 |   3  |   F  | 14 A |     | 1343 |  14  |   E  | 13 A |
|  753 |  13  |   G  | 25 M |     | 1360 |  12  |  ED  |  5 A |
|  757 |  17  |   B  | 10 A |     | 1363 |  15  |   A  |  2 A |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  760 |   1  |  FE  |  6 A |     | 1367 |  19  |   C  | 18 A |
|  763 |   4  |   B  |  3 A |     | 1370 |   3  |   F  | 14 A |
|  767 |   8  |   D  | 19 A |     | 1380 |  13  |  AG  | 25 M |
|  777 |  18  |   E  | 30 M |     | 1383 |  16  |   D  | 22 M |
|  780 |   2  |  BA  | 26 M |     | 1384 |  17  |  CB  | 10 A |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  783 |   5  |   E  | 23 M |     | 1390 |   4  |   B  |  3 A |
|  784 |   6  |  DC  | 11 A |     | 1394 |   8  |   D  | 19 A |
|  787 |   9  |   G  |  8 A |     | 1404 |  18  |  FE  | 30 M |
|  804 |   7  |  GF  | 31 M |     | 1410 |   5  |   E  | 23 M |
|  807 |  10  |   C  | 28 M |     | 1414 |   9  |   G  |  8 A |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  808 |  11  |  BA  | 16 A |     | 1434 |  10  |   C  | 28 M |
|  811 |  14  |   E  | 13 A |     | 1438 |  14  |   E  | 13 A |
|  828 |  12  |  ED  |  5 A |     | 1458 |  15  |   A  |  2 A |
|  831 |  15  |   A  |  2 A |     | 1462 |  19  |   C  | 18 A |
|  835 |  19  |   C  | 18 A |     | 1465 |   3  |   F  | 14 A |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  838 |   3  |   F  | 14 A |     | 1478 |  16  |   D  | 22 M |
|  848 |  13  |  AG  | 25 M |     | 1485 |   4  |   B  |  3 A |
|  851 |  16  |   D  | 22 M |     | 1489 |   8  |   D  | 19 A |
|  852 |  17  |  CB  | 10 A |     | 1505 |   5  |   E  | 23 M |
|  858 |   4  |   B  |  3 A |     | 1509 |   9  |   G  |  8 A |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  862 |   8  |   D  | 19 A |     | 1529 |  10  |   C  | 28 M |
|  872 |  18  |  FE  | 30 M |     | 1533 |  14  |   E  | 13 A |
|  878 |   5  |   E  | 23 M |     | 1539 |   1  |   E  |  6 A |
|  882 |   9  |   G  |  8 A |     | 1553 |  15  |   A  |  2 A |
|  902 |  10  |   C  | 28 M |     | 1557 |  19  |   C  | 18 A |
|---------------------------|     |---------------------------|
|  906 |  14  |   E  | 13 A |     | 1559 |   2  |   A  | 26 M |
|  926 |  15  |   A  |  2 A |     | 1560 |   3  |  GF  | 14 A |
|  930 |  19  |   C  | 18 A |     | 1563 |   6  |   C  | 11 A |
|  933 |   3  |   F  | 14 A |     | 1573 |  16  |   D  | 22 M |
|  946 |  16  |   D  | 22 M |     | 1580 |   4  |  CB  |  3 A |
|---------------------------|      --------------------------- 
|  953 |   4  |   B  |  3 A |                                  
|  957 |   8  |   D  | 19 A |                                  
|  973 |   5  |   E  | 23 M |                                  
|  977 |   9  |   G  |  8 A |                                  
|  997 |  10  |   C  | 28 M |                                  
 ---------------------------                                   

NEC vero id proprium Ecclesiæ Latinæ, sive occidentalis, fuit ut statim post lunam XIIII a novilunio putatam Pascha celebraret si proxime insequens dies sit dominicus: eumdem perpetuo morem tenuit ac tenet orientalis Ecclesia, quod patet ex tabulis et regulis inveniendorum festorum mobilium quibus orientales utuntur et quas tempore Gregorii XIII Ignatius patriarcha Antiochenus Romam attulit, nobisque omnibus qui ad calendarium corrigendum congregati eramus, inspiciendas obtulit. Age vero, quis non videt (id quod paulo etiam ante diximus) si Pascha non posset celebrari dominico die qui in plenilunium, sive lunam XV, incidit, illud celebrandum esse luna XXII? Et quidem si dies 19 Aprilis foret dominicus incidens in plenilunium Paschale, differendum esse et in lunam XXII et in diem XXVI Aprilis? Atqui hoc numquam est auditum et prorsus canonibus contrarium est, ut ex iis quæ diximus liquet. Toto igitur cœlo errant, qui asserunt in plenilunio Pascha non posse celebrari.

8. HIS ita constitutis Pascha dominico die post lunam XIIII primi mensis celebrandum esse, explicandum paulo diligentius est primum mensem esse eum cuius luna XIIII in æquinoctii diem incidit, vel eumdem proxime consequitur, ut supra asseruimus. Non enim desunt qui primum mensem aliter definiendum censeant, (quod quidem illis per imprudentiam potius excidisse puto, quam ut mordicus sententiam suam tueri velint) eum videlicet mensem appellantes primum, cuius novilunium diei æquinoctii propinquius est. Sed hi maxime decipiuntur. Nam cum fieri possit ut duo novilunia æqualiter ab æquinoctii die distent, unum quidem ante, alterum vero post, ambigi posset, ac merito, utrum illorum pro Paschæ celebritate eligendum foret. Constituto enim, verbi gratia, æquinoctio in 21 die Martii, si plenilunium medium, sive oppositio luminarium media (mediis enim motibus potius quam veris hoc in negotio utitur Ecclesia, ut capite 4 ostendemus) incidat in meridiem diei 21 Martii, tanto intervallo a meridie diei 21 aberit novilunium medium quod diem æquinoctii præcedit, quanto ab eodem distat novilunium medium quod eumdem diem æquinoctii subsequitur; cum utrumque a medio plenilunio absit diebus 14, horis 18, minutis 22, secundis 2 fere, ut suo loco exponemus. Quocirca iure optimo ambigere quis possit, utrum ex duobus illis noviluniis ad primum mensem spectet. Manifestius hoc ex cyclo decennovennali aurei numeri intelligetur, quo Ecclesia catholica a concilio Nicæno usque ad hanc calendarii correctionem usa est. In eo namque aureus numerus 8 positus erat et ad diem 6 Martii et ad diem 5 Aprilis. Quare cum uterque dies æquali spatio a die 21 Martii remotus sit, quod tam inter diem 6 et 21 Martii quam inter diem 5 Aprilis et 21 Martii dies 14 interiiciantur, ambiguum erit num novilunium diei 6 Martii Paschale sit an potius illud quod die 5 Aprilis contingit.

IDEM quoque apparet ex cyclo epactarum novi calendarii, quem quidem recte in eo distributum esse per mensium dies, postea demonstrabimus. Cum enim epacta XXV ordinaria apposita quoque sit et ad diem 6 Martii et ad 5 Aprilis, orietur necessario eadem ambiguitas de primo mense Paschali eligendo: maiorque difficultas existet quando epacta XXIIII in usu est, quod eius novilunium die 7 Martii contingens sit æquinoctio, hoc est diei 21 Martii, propinquius quam novilunium eiusdem quod die 5 Aprilis accidit: quippe cum inter diem 7 Martii et 21 interponantur tantum dies 13, inter diem autem 5 Aprilis et 21 Martii interiecti sint dies 14. Ex sententia ergo eorum qui ex novilunio primum mensem arbitrantur esse metiendum, foret novilunium illud diei 7 Martii Paschale, aliud vero in diem 5 Aprilis incidens reiiciendum esset tamquam non Paschale, quod omnino falsum est et contra usum vetustissimum Ecclesiæ catholicæ, quæ novilunium diei 7 Martii respuit, atque sequens, quod die 5 Aprilis accidit, Paschale statuit, non aliam ob causam nisi quod prioris dies 14 cadat in diem 20 Martii ante æquinoctium, atque ob id ad ultimum mensem anni referendum sit.

RECTIUS ergo primus mensis describitur per lunam XIIII quæ vel in æquinoctii diem incidit, vel eum proxime consequitur, ut et a nobis factum est, et ante nos a compluribus scriptoribus ecclesiasticis comprobatum, præsertim a Venerabili Beda hac in re exercitatissimo cum aliis in locis, tum in his paucis quæ in confirmationem nostræ sententiæ adducenda censuimus. Libro ergo De Temporum Ratione, capite 49, adversus Victorium quemdam, qui aliter primum mensem et lunas quartasdecimas Paschales supputabat, ita scribit: Nos Ægyptiam calculandi disciplinam, quæ et tuo iudicio (alloquitur autem Victorium) et universalis Ecclesiæ consensu verior apparet, omnibus sequendam novimus: initium videlicet primi mensis ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem: quartasdecimas vero lunas Paschæ a duodecimo Calendarum Aprilium usque in decimumquartum Calendas Maias: porro diem Paschæ dominicum ab undecimo Calendarum Aprilium usque in septimum Calendarum Maiarum; et hoc in luna XV usque in XXI esse quærendum. Quibus verbis aperte primam lunam XIIII Paschalem Beda in die æquinoctii collocat, et ultimam in die 18 Aprilis; ac proinde vult primum mensem, id est Paschalem, esse eum cuius luna XIIII cadit vel in diem æquinoctii, vel ipsum proxime sequitur. Idem apertius declarat capite 43 eiusdem libri in hunc modum: Qui utrique (anni scilicet communes et embolismici) sicut supra dictum est ab exordio primi mensis, quem Hebræi Nisan vocant, hoc est, ab accensione lunæ Paschalis initium sumunt, cuius exordium mensis hac regula debet observari: ut numquam luna Paschæ XIIII vernum præcedat æquinoctium sed vel in ipso æquinoctio, hoc est duodecimo Calendarum Aprilium, vel eo transgresso, legitima procedat. Unde fit ut ab octavo Iduum Martiarum die usque in Nonarum Aprilium diem lunaris anni sint quærenda primordia. Ipsa autem luna XIIII cum primum XII Calendas Apriles, cum novissime XIIII Calendas Maias occurrendo, diem festi Paschalis ab XI Calendas Aprilis usque in VII Calendas Maias faciat inquirendum. Idem repetit capite 57 his verbis: Nam quæ post XIIII lunam dominica dies occurrit, ipsa est Paschalis dominicæ Resurrectionis dies, quæ quidem XIIII luna primum in æquinoctio, id est XII Calendarum Aprilium, ultimum vigesimo nono ab hinc die, id est, XIIII Calendarum Maiarum sub vespere processum terris ostendit. Denique capite 60 hoc modo loquitur: Cuius primi mensis, septemque eius dierum azymorum nunc regula talis est ut quæ post æquinoctium XV luna occurrerit primi mensis intelligatur, et hæc quemcumque septem dierum usque ad XXI dominicum acceperit Paschalis festi gaudiis aptum porrigat.

9. ITAQUE cum tria, ex decretis sanctissimorum pontificum et conciliorum, ut diximus, in recta Paschæ celebratione, unde cætera mobilia festa pendent, observet Romana et catholica Ecclesia: æquinoctium vernum, lunam XIIII primi mensis et primam dominicam post illam lunam XIIII, declarandum iam est quam rationem Ecclesia secuta sit, ut ubivis locorum eodem tempore a fidelibus sacra Paschæ solemnitas perageretur, hoc est ut tria illa quæ ad eius celebrationem necessaria esse diximus, ab omnibus eodem modo inquirerentur, ita ut nulla prorsus discrepantia in eis existeret.

10. PRIMUM igitur, ne cuivis libera concederetur potestas errandi in æquinoctio et die XIIII lunæ primi mensis, ac dominico die ad celebrandum Pascha definiendo, statutum est a patribus concilii Nicæni ut æquinoctio verno tribueretur dies 21 Martii, quo die tunc, aut circiter, æquinoctium fiebat. Ex quo fit ut illa dies XIIII lunæ quæ antecedit diem 21 Martii censeatur pertinere ad ultimum anni mensem, non autem ad primum, ac proinde apta non sit ad Paschæ celebritatem: quæ vero dies XIIII lunæ in diem 21 Martii cadit, vel si non eum in diem incidit, quæ post diem 21 Martii primo loco occurrit, legitima sit ad Pascha celebrandum. Ex his perspicuum est omnia novilunia ac sola quæ ab 8 die Martii usque ad 5 Aprilis contingunt inclusive esse Paschalia, quæ sunt numero 29, nimirum 24 in posterioribus 24 diebus Martii et 5 in prioribus 5 Aprilis diebus, quamvis ante anni restitutionem in 29 illis diebus Ecclesia usurpaverit tantummodo novendecim novilunia, quod novendecim aurei numeri quibus utebatur dies solum 19 occuparent. Nunc vero post emendationem calendarii epactæ in singulis illis 29 diebus novilunium accidere posse ostendunt. Esse autem omnia illa 29 novilunia ac sola Paschalia liquido constat, cum illorum 29 mensium lunarium nulla dies XIIII lunæ diem 21 Martii in quo æquinoctium constitutum est antecedat, sed cuiusque dies XIIII æquinoctii diem, quem diximus, consequatur, primo novilunio excepto, cuius dies XIIII in ipsum diem 21 incidit: cuiusvis autem alterius novilunii diem 8 Martii antecedentis dies XIIII æquinoctium præveniat, diem denique XIIII novilunii cuiuslibet, quod diem 5 Aprilis subsequitur, altera iam dies XIIII lunæ antecesserit Paschalis, ut perspicuum est. Quæ cum ita sint, liquet Pascha semper posse ac debere celebrari in aliquo dierum a 22 Martii usque ad 25 Aprilis: adeo ut primum Pascha ac citimum celebrari possit die 22 Martii, postremum vero atque ultimum die 25 Aprilis: totaque solemnitas Paschalis latitudinem habeat 35 dierum, quorum priores 10 ad finem Martii, posteriores autem 25 ad principium Aprilis pertineant. Nam quando dies 21 Martii est dies sabbati et in eumdem dies XIIII lunæ cadit, quæ prima Paschalis est, erit sequenti die dominico, id est die 22 Martii, solemnitas Paschæ atque ante hanc diem Pascha celebrari rite non potest, neque umquam ad hanc diem post concilium Nicænum celebratum est. Quando item dies 18 Aprilis est dies dominicus et in eumdem dies XIIII lunæ incidit, quæ postrema Paschalis est, celebrabitur Pascha proxime sequenti die dominico, nimirum die 25 Aprilis, post quem diem Pascha ex decreto concilii Nicæni sine flagitio celebrari non potest. Atque hosce terminos Paschales concilii Nicæni auctoritate constitutos accepimus, qui ex collocatione æquinoctii in 21 die Martii necessario colliguntur, ut diximus.

11. DEINDE ut in noviluniis, atque adeo in diebus XIIII lunæ nulla inter christianos amplius dissensio oriretur, quemadmodum a concilio Nicæno usque ad tempora ferme Iustiniani imperatoris acciderat, sed omnes eisdem diebus primam diem lunæ pronunciarent, dispositi fuere a Dionysio abbate 19 aurei numeri ab Alexandrinis accepti per dies in calendario tali artificio ut cuilibet ei diei cuiusvis mensis præfigeretur, in quo novilunium accidebat illo anno, quo aureus ille numerus præfixus in usu erat. Itaque currente aureo numero 1, fiebat toto eo anno novilunium in illa die cuiusque mensis cui præfixus erat aureus numerus 1. Currente vero aureo numero 2, fiebat novilunium eo die qui aureum numerum 2 præfixum habebat; atque ita de cæteris: ita ut novilunia in diversos semper dies cuiusvis mensis inciderent, quemadmodum et omnes 19 aurei numeri diversis diebus mensium adscripti erant; donec 19 anni essent transacti, post quos iterum aureus numerus erat 1. Noviluniaque propterea ad eosdem redibant dies, etc. Sed hac de re plura reperies ubi de anno lunari disputabimus.

POSTREMO ut omnibus constaret quando esset dies dominica, institutus fuit cyclus literarum dominicalium continens 28 annos, ut litera dominicali cuiusvis anni cognita, nulla esset in diei dominicæ atque adeo in solemnitatis Paschalis celebratione diversitas apud christianos.

Transcription: Rodolphe Audette
Traduction: un jour peut-être.

Retour à la table des matières de l'Explicatio.