Caput II.   Calendarium cur corrigi debuerit
et in quo eius correctio consistat.

OMNIA quæ in Paschæ celebritate a fidelibus observanda esse diximus recte sane ac sapienter auctoritate Nicæni concilii definita sunt et ab aliis conciliis summisque pontificibus confirmata. Verum quia æquinoctium vernum nostra tempestate non amplius contingebat die 21 Martii sed 11 ferme die. Novilunia item non recte per aureos numeros in calendario collocatos indicabantur sed quatuor diebus et amplius serius quam oportebat, (cuius rei causam suis locis aperiam) factum est ut Pascha sæpenumero contra sanctionem concilii Nicæni usque ad hoc tempus celebratum sit. Nam quoniam, ut supra diximus, primus mensis lunaris atque adeo Paschalis est ille cuius dies XIIII lunæ vel in diem æquinoctii verni cadit vel ipsum proxime sequitur; æquinoctium autem vernum hoc tempore ante correctionem calendarii circa diem 11 Martii contingebat: sequitur ut omnes lunæ XIIII a die 11 Martii usque ad 20 fuerint ex præscripto concilii Nicæni Paschales, hoc est, primi mensis, quas tamen, tamquam eas quæ ad ultimum mensem spectarent et æquinoctium antecederent, Ecclesia semper respuit; propterea quod æquinoctium vernum diei 21 Martii cum concilio Nicæno affixit. Ex quo factum est ut quotiescumque Lunæ dies XIIII diem 10 Martii sequebatur et 21 diem antecedebat, (quod quidem accidit, quotiescumque in usu fuit aliquis ex his aureis numeris 3, 6, 8, 11, 14, 19) hac nostra tempestate ante calendarii restitutionem, Pascha mense secundo celebratum sit atque hic error in dies obscure serpens longius progressus esset, nisi remedium per anni correctionem esset adhibitum: adeo ut progressu temporis, omnes lunæ XIIII Paschales reiectæ essent, tamquam inutiles semperque Pascha in secundo mense, immo tandem in tertio, quarto, etc. atque in ipsa æstate fuisset celebratum: quod fuisset sane absurdissimum et patrum decretis omnino contrarium. Evenisset autem hoc successu temporis, quia æquinoctium perpetuo versus mensium initium ascendisset per unum diem spatio 134 annorum, ut paulo post docebimus. Hinc enim effectum esset ut quando æquinoctium a die 21 Martii diebus 29 recessisset, aut pluribus, nimirum post annum 4100, nullum Pascha in primo mense fuisset celebratum.

2. DEINDE propter quatuor illos dies et amplius quibus novilunia, ut diximus, serius quam res postulabat per aureos numeros in calendario indicabantur, sæpe accidebat ut Pascha celebraretur luna XXV quando nimirum luna XIIII per aureum numerum inventa quæ verius erat luna XVIII incidebat in diem dominicum ac proinde Pascha in sequentem dominicum diem differebatur. Hoc autem manifeste repugnat decretis summorum pontificum et concilii Nicæni quæ semel, atque iterum inculcant, Pascha celebrandum esse a luna XIIII primi mensis exclusive usque ad XXI eiusdem inclusive. Sane ab anno 1500 usque ad annum 1582, quo correctum est calendarium, hoc est in spatio 83 annorum, festi dies Paschæ 54 fuerunt non rite celebrati et tantum 29 rite. Et nisi restitutum esset calendarium, in reliquis 17 annis usque ad annum 1600 duodecies Pascha perperam celebratum esset, quinquies duntaxat recte. Atque eiusmodi error, nisi remedio aliquo ei esset occursum, maior deinceps evasisset: ita contigisset ut sacrosanctum Pascha luna XXX atque adeo in novilunio ipso sive luna I et luna II, III, etc. celebraretur. Quæ res quantum incommodi secum allatura fuerit et quam absona atque absurda, ne dicam ridicula fuerit evasura, nemo est qui non videat.

3. EX hoc errore æquinoctii verni et lunæ XIIII factum est ut Pascha sæpissime celebratum sit 7 aut 28 aut 35 diebus tardius hoc sæculo quam decreta patrum præcipiunt. Id quod usuvenit hisce annis 1565, 1568, 1576, 1579. Idemque evenisset si emendatum non fuisset calendarium annis 1595, 1598, 1603, 1606, 1614 et plerisque aliis, in quibus omnibus erratum esset in Paschæ celebratione diebus 35 et eo amplius, ut annos omittam, in quibus vel vigintiocto vel septem dierum error commissus esset, quod perspicue apparebit ex capite 22 ubi Paschæ solemnitates aliaque festa mobilia annorum 3401 ab anno 1600 ad annum usque 5000 supputavimus, cum erroribus qui secundum usum ecclesiasticum commissi essent si calendarium vetus retentum fuisset; ex quibus omnibus festi dies Paschæ tantum 265 secundum calendarium antiquum reperiuntur legitimi, alii vero 3136 contra patrum decreta celebrati et quidem 581 cum errore 35 dierum ac 881 cum errore 42 dierum et 49 cum errore 49 dierum: ut illa Paschata omittam, quæ errorem habent 7, 14 et 28 dierum, quæ plurima sunt. Immo (quod absurdius est) post annum 2698 nullum amplius Pascha legitimum reperitur, qui quidem error in plures dies progressu temporis excrevisset, nisi correctum esset calendarium.

4. PRÆTER hæc incommoda et absurda in Paschæ solemnitate peragenda, multa alia in aliis rebus fuissent consecuta, si calendarii emendatio instituta non fuisset. Primum enim natalis dies Redemptoris nostri, qui a primis patribus prope solstitium hyemale celebrabatur, ad æquinoctium vernum; Incarnationis autem dies eiusdem qui die 25 Martii prope æquinoctium vernum celebratus semper fuit, relicto æquinoctio verno ad solstitium æstivum; dies denique natalis sancti Ioannis Baptistæ, qui prope æstivum solstitium a veteribus colebatur ad autumnale æquinoctium prolapsurus fuisset, quæ omnia absurda sunt et absona. Nam quod præcursor filii Dei tempore solstitii æstivi natus sit et quod ipse filius Dei carnem sumere voluerit æquinoctii verni tempore et prope hyemale solstitium nasci mysterio carere putandum non est, sed ex ordinatione divina ita ab æterno statutum fuisse, omnino est existimandum: id quod multi ex sanctissimis patribus affirmant eleganterque docent. Solemnitates igitur quæ in harum rerum memoriam Ecclesia catholica instituit, iisdem anni temporibus peragendæ sunt, quibus divina voluntate præordinatæ fuerunt. Nostra vero ætate, antequam calendarium corrigeretur, longe aliter celebrabantur: si quidem omnes dies festi quos immobiles appellamus decem diebus integris a locis in quibus a primis patribus fuerunt collocati recesserant: quot nimirum diebus æquinoctia atque solstitia sedes suas a concilio Nicæno ad nostra usque tempora in calendario anteverterant.

HUC accedit quod nostris temporibus ante anni restitutionem novilunia ætasque lunæ in Ecclesiis numquam recte fuerit pronunciata, propter aurei numeri imperfectionem, quod ferendum non erat; cum in primitiva Ecclesia mensium lunarium magna semper habita fuerit ratio: quippe cum in martyrologio una cum die mensis solaris etiam dies lunaris mensis, (qui mos adhuc in Ecclesia laudabiliter conservatur) consueverit pronunciari.

POSTREMO propter imperfectam solaris anni magnitudinem, qua Ecclesia semper usa est, menses omnes in calendario retrocedebant, hoc est, tempus illud anni quod nunc nomine mensis Iunii intelligitur et in quo solstitium æstivum continetur pedetemptim versus mensem Maium prorepebat, ita ut, retrocedente mense Iunio, solstitium æstivum progressu temporis futurum fuisset in mense Maio: dies caniculares in Iunio, qui nunc in Iulio reperiuntur. Ver, quod nunc est in Martio, in Februario: solstitium denique hybernum, quod in Decembri nunc contingit, in Novembri. Deinde durante adhuc isto errore, æstivum solstitium prolapsurum fuisset in Aprilem; dies caniculares in Maium; ver in Ianuarium; hybernum denique solstitium in Octobrem; et sic deinceps omnia hæc in alios atque alios menses fuissent progressa. Ex quo sequeretur, non solum celebritates dierum festorum a suis sedibus, ut diximus, deturbari, verum etiam omnem ordinem Ecclesiasticum in divinis officiis persolvendis hactenus observatum, mirum in modum subverti atque immutari. Sunt enim ita ordinata ac distincta divina officia, ut certis anni temporibus certæ quædam lectiones historiæve in horis canonicis ex sacra scriptura recitentur, quæ quidem per certos etiam menses quosdam sunt dispositæ. Cum ergo menses omnes ex una in aliam atque aliam anni partem, nullo puncto temporis intermisso migrarent, ut dictum est, si calendarium mansisset non correctum atque emendatum, quis non videt lectiones historiasque ex scriptura sacra alio anni tempore recitandas fuisse, quam quo institutæ reperiuntur? Quod etiam multo magis de quibusdam prophetiis, quales potissimum sunt illæ quæ in quatuor temporibus in sacrosancto missæ sacrificio leguntur, dicendum est. Omitto, si calendarium non fuisset restitutum historias tam divinarum quam humanarum rerum et chronographias, obscurandas fuisse, quæ tanta cura diligentiaque a nostris maioribus conscriptæ fuerunt, et quarum cognitio non parum adiumenti commoditatisque publice privatimque afferre solet. Non minus quoque perturbarentur ea quæ in antiquorum libris de agricultura et nautica scripta sunt. Non raro enim præcipitur hoc in isto mense esse factitandum, et illud in alio, his aut illis diebus anni instituendam esse navigationem, in aliis vero navigationem esse periculosam; quæ omnino amplius non servarentur, cum menses, ut dictum est, mutassent anni partes, quæ quidem omnes ad æquinoctium, quod in Martio fiebat, referuntur. Eadem ratione falso sextus mensis a Martio nominaretur Sextilis, et insequentes September, October, November ac December: quippe cum amplius ordinem istum ab æquinoctio verno quod primo mensi debetur et quod a Martio recessisset, non servarent.

5. IGITUR ut incommoda hæc omnia atque absurda, quæ recensuimus, vitarentur et ne in maiora incideret posteritas, necessarium omnino fuit ut annus et calendarium emendaretur, hoc est, ut æquinoctium vernum in pristinam suam sedem a patribus concilii Nicæni ei tributam, nimirum in diem 21 Martii, restitueretur noviluniaque per numeros in calendario dispositos ita monstrarentur, ut eorum plenilunia (maior enim ratio pleniluniorum quam noviluniorum habetur ab Ecclesia propter Paschæ solemnitatem, ut suo loco dicetur) ab illis, quæ calculus astronomorum secundum medium motum exhibet, quoad eius fieri potest, non discreparent. Quoniam vero æquinoctium in suam sedem restitui non potuit, nisi per aliquot dierum exemptionem, factum est ut cyclus solaris, sive literarum dominicalium, ad hoc usque tempus in Ecclesia Dei usitatus necessario interrumpendus fuerit: quod etiam eveniet quotiescumque ad æquinoctium in sua sede retinendum dies ex anno demetur. Oportuit ergo cyclum hunc ita quoque innovare ut per eum quocumque anno proposito litera dominicalis non secus post correctionem calendarii atque ante, posset inveniri, licet ex anno nonnumquam dies eximatur. Itaque in his tribus, æquinoctii restitutione et in propria sede retentione, noviluniorum emendatione, atque innovatione cycli solaris, totum negotium correctionis calendarii consistit. Quæ recte a Gregorio XIII instaurata esse et qua ratione id factum sit in iis quæ sequuntur planum faciemus.

Transcription: Rodolphe Audette
Traduction: un jour peut-être.

Retour à la table des matières de l'Explicatio.