Caput XXIII.   Quod uno et eodemque die in omnibus mundi
partibus sacrosanctum Pascha sit celebrandum.

AMBIGUNT nonnulli quo anni tempore sacrosanctum Pascha celebrandum sit ab iis qui aliud hemisphærium ab æquatore versus meridionalem plagam incolunt polumque antarticum supra horizontem habent conspicuum. Cum enim præceptum sit ut observetur vernum tempus quo sol, transcendo æquatore, magis magisque versus nostras regiones movetur nobisque quotidie fit propinquior, si eodem quo nos tempore illi populi Pascha peragerent, contraria profecto anni statione id celebrarent, quando videlicet sol ab ipsis magis magisque recedit et in ipso autumni tempore, cum apud ipsos autumnus sit eo tempore quo nobis vernum tempus adest. Adde quod illis quadragesimale ieiunium perincommodum est ac molestum, propterea quod incidit apud ipsos in fine æstatis, quando maximi adhuc calores vigent. Dicendum tamen breviter est omnes christianos debere eo mense ac die Pascha celebrare quo idem Ecclesia Romana celebrat, iuxta decretum sacræ Nicænæ synodi et concilii Arelatensis primi, in quo, ut habetur de Consecratione, distinctione 3, capite de observatione, ita cautum est: Statuimus ut uno die et tempore per omnem orbem Pascha observetur. Et idem sancitum fuit in concilio Carthaginensi 4 ut habetur in eadem distinctione sub his verbis: Paschæ solemnitas uno die et tempore celebranda est. Idem testatur beatus Ambrosius in epistola 83 ad episcopos per Æmiliam constitutos, ubi de eadem solemnitate Paschali sic scribit, ut supra quoque capite 1, numero 4, retulimus: Non mediocris esse sapientiæ diem celebritatis definire Paschalis et scriptura divina nos instruit, et traditio maiorum qui convenientes ad synodum Nicænam, inter illa fidei ut vera, ita admiranda decreta, etiam super celebritate memorata, congregatis peritissimis calculandi, decem et novem annorum collegere rationem, et quasi quemdam constituere circulum, ex quo exemplum in annos reliquos gigneretur. Hunc circulum enneadecæterida nuncuparunt, sequentes illud, quod non debeamus vana quadam opinione super celebritate huiusmodi fluctuare, sed vera ratione comperta, ita omnium concurrat affectio, ut una nocte ubique sacrificium pro resurrectione Domini deferatur. Neque ad rem facit quod habitantibus ad meridionalem plagam ultra æquatorem ver incidat in Septembrem. Sanctum enim Pascha celebratur in memoriam mortis et resurrectionis IESU CHRISTI Domini Nostri, qui in hac nostra mundi regione, id est in hemisphærio boreali, tempore nostri æquinoctii verni mortem subire et a mortuis resurgere voluit. Quare festivitatem hanc omnes eo tempore, quo a maioribus ordinata fuit, celebrare debent. Quod si australibus populis ieiunium quadragesimale nimis laboriosum ac molestum propter anni tempus fuerit, poterunt a summo pontifice petere ut eis concedat esum lacticiniorum et aliarum rerum, prout necessitas id suaserit.

2. NEQUE vero huic rei obstat meridianorum diversitas. Cum enim sol in spatio 24 hororum ab ortu in occasum feratur, poterunt omnes in eo spatio successive habere diem dominicum, alii aliis tardius, in quo sacri Paschatis diem celebrare possint in honorem resurrectionis Domini nostri IESU CHRISTI, quem ad instituti operis finem non aliqua iactatione tandem aliquando provectus, uti par est, colo venerorque. Ille nobis vires oneri gravissimo sustinendo suffecit. Ille de sua luce passus est derivari, si quid est per nos rei perobscuræ lucis allatum. Quod igitur ius et fas efflagitat, illi quicquid virium aut ætatis superest, accepti memores beneficii consecramus; rati ingentis loco præmii nobis futurum, si labores nostri, sicut semper suscepti sunt, ita in ipsius gloriam et Christianæ Reipublicæ nonnullam cesserint utilitatem.

Transcription: Rodolphe Audette
Traduction: un jour peut-être.

Retour à la table des matières de l'Explicatio.