Caput III.   Æquinoctium vernum cur ad diem 21 Martii potissimum
et qua ratione revocatum sit.

EORUM qui de calendarii emendatione scripserunt, variæ de æquinoctii restitutione fuerunt sententiæ. Quidam enim illud relinquendum esse censebant eo die, quo correctionis tempore reperiebatur, die videlicet 11 Martii. Alii autem ad diem 25 eiusdem mensis revocandum esse asseverabant, hoc est ad diem Dominicæ Incarnationis, propterea quod arbitrabantur Incarnationem æterni filii Dei æquinoctio verno factam esse. Plerique demum prudentiori consilio restituendum contendebant ad diem 21 Martii ubi Nicæni concilii tempore fere deprehendebatur. Atque horum opinionem merito Gregorius XIII amplexus est quippe quæ minus novitatis, ac mutationis contineat, quod ex incommodis aliarum sententiarum perspicuum fiet. Nam si æquinoctium circa diem 11 Martii relictum esset, ubi ante correctionem erat, aut ad diem 25 Martii esset revocatum, aut ad alium quemcumque diem a die 21 Martii diversum, oportuisset Ecclesiam immutare omnes terminos Paschales auctoritate concilii Nicæni constitutos omniaque breviaria ac missalia renovare; cum omnia hæc ita sint digesta atque ordinata, ac si æquinoctium vernum die 21 Martii perpetuo contingeret: quæ res quantam perturbationem allatura fuerit fidelibus si vidissent Pascha et alia festa mobilia aliis diebus nunc quam olim ab antiquis patribus celebrari, nemo est qui dubitet: præsertim vero, cum non exiguum detrimentum hominibus ecclesiasticis importaret, propter innumerabilium ferme librorum ecclesiasticorum iacturam et immensos sumptus qui coemendis novis libris ad Dei cultum pertinentibus necessarii essent. Habent enim pleræque Ecclesiæ ac monasteria horum librorum bibliothecas multis aureorum millibus æstimatas quæ omnes inutiles factæ essent. Huc accedit, quod cum omnes Ecclesiæ orientales, quæ numerosæ sunt et quarum ratio maxime habenda erat, canonem de Pascha celebrando in concilio Nicæno confirmatum religiosissime custodiant, non potuit vernum æquinoctium maiore omnium Ecclesiarum commodo ad alium diem revocari quam ad diem 21 Martii, ubi tempore Nicæni concilii reperiebatur. Hac enim ratione decretum de celebratione Paschæ a patribus in eo concilio sancitum permansit intactum prorsus atque illæsum. Postremo quoniam cum maior pars martyrum, doctorum, confessorum ac virginum quorum solemnitates grata memoria pie veneratur Ecclesia, circa tempora Nicæni concilii floruerit; martyrum quidem paulo ante sub Decio et Diocletiano crudelissimis Ecclesiæ Dei persecutoribus, confessorum vero ipso concilii tempore, vel paulo post, temporibus Basilii, Gregorii Nazianzeni, Ioannis Chrysostomi, Damasceni, Ambrosii, Augustini, Hieronymi, Leonis, Gregorii Magni et quando solitudines Ægypti ac Palestinæ innumera monachorum et anachoretarum multitudine sub Paulo, Antonio atque Hilarione, sanctissimis eremitis, refertæ erant; non potuit æquinoctium ad magis conveniens tempus revocari, quam ad concilii Nicæni tempora, ut festi sanctorum dies congruis temporibus quotannis recurrerent ac celebrarentur, hoc est, non longe ab illis quibus in terram vixerunt Ecclesiam catholicam exemplis ac doctrinis illustrarunt. Nam si vel ad tempus Incarnationis Dominicæ reductum esset, vel eo in loco ubi ante correctionem deprehendebatur, retentum, fuissent omnium illorum sanctorum tempora confusa atque perturbata.

2. RESTITUTUM porro est æquinoctium a Gregorio XIII pontifice maximo ad diem 21 Martii per exemptionem decem dierum ex mense Octobri anni 1582 (qui propterea annus correctionis dicetur celeberrimusque inter annos existet apud posteros) ita ut post quartum diem Octobris qui beato Francisco sacer est, loco diei quinti assumptus fuerit statim quintusdecimus, decem interiectis eo anno prorsus omissis. Hac etenim ratione factum est ut vernum æquinoctium anno 1583 insequenti contigerit, et aliis deinceps futurum sit, decem diebus serius quam ante hanc correctionem; ac proinde cum ipsum antea fieret circa diem 11 Martii, idem nunc prope diem 21 accidere cernatur quemadmodum concilii Nicæni temporibus.

3. FACTA quoque est hæc restitutio per ablationem decem dierum simul ex uno mense, nimirum ex Octobri, non autem per omissionem decem dierum intercalarium in 40 annis aut per detractionem eorumdem 10 dierum ex 10 mensibus, detrahendo singulos dies ex mensibus singulis, quod nonnulli optabant; tum quia multa occurrere potuissent in 40 annis quæ correctionem impedirent, præsertim propter frequentem summorum pontificum in tot annorum spatio mutationem; tum etiam quia sæpius cyclus dominicalium literarum interrumpendus fuisset, quod incommodum extitisset, qui tamen in hac nostra restitutione semel tantum, sed necessario, interruptus est.

SI quis porro roget unde factum sit ut æquinoctium sedem suam pristinam, hoc est diem 21 Martii, deseruerit et ad diem 11 eiusdem mensis ascenderit, intelligat huius rei causam esse quod Iulius Cæsar, quem Ecclesia catholica Romana est secuta, plus æquo unius anni magnitudini tribuerit. Constituit enim annum solarem dierum 365 et horarum 6. Et quia in anno civili ac politico, qui dies duntaxat integros complectitur, (neque enim in eo horæ describi possunt, quæ post dies supersunt, ne varium semper anni initium fieret) omittebat sex illas horas quæ in quatuor annis diem integrum efficiunt, decrevit ut quarto quovis anno dies unus ex 24 horis conflatus intercalaretur fieretque tunc annus dierum 366 quem bissextilem appellarunt. Annus autem solaris verus, quem tropicum vocant, tantas non est sed aliquot horæ minutis minor, complectens secundum tabulas Alphonsi Hispaniæ regis dies 365 et horas tantum 5, minutas 49, secundas 16, quæ quidem anni magnitudo media quodammodo est inter maximam et minimam anni magnitudinem. Nam ut capite 6 fusius dicemus, astronomi peritiores observarunt annos solares esse inæquales; et maximum quidem annum fuisse Hipparchi ac Ptolemæi temporibus affirmant, minimum vero ætate Albategnii, et medium quodammodo circa Alphonsi regis tempora extitisse atque nunc iterum ad maximam fere pervenisse magnitudinem. Itaque annus Romanus, qui apud Ecclesiam in usu est, superat Alphonsinum annum, quam medium ferme inter maximum et minimum esse diximus, minutis 10 et secundis 44 unius horæ. Ex quo fit ut totidem minutis secundisque quolibet anno Iuliano æquinoctia solstitiaque sedes suas anticipent, quia quando sol proprio motu, secundum tabulas Alphonsinas, ad idem punctum æquinoctii aut solstitii a quo recesserat, revertitur, desunt ad annum Iulianum complendum illa, quæ diximus, minutæ 10 et secundæ 44 unius horæ. Quocirca secundum easdem tabulas, æquinoctia solstitiaque in annis ferme 134 uno die integro et in annis 402 diebus circiter tribus sedes suas præcurrent. Quod si anni magnitudo qua utitur Ecclesia omni ex parte congrueret motui solis annuo, nulla cerneretur æquinoctiorum solstitiorumque anticipatio sed eisdem anni diebus recurrerent.

QUOD si quis scire etiam cupiat cur exemptio illa decem dierum ex anno 1582 in mense Octobri facta sit et non potius ex aliquo anno centesimo, vel ex aliquo alio bissextili, non quidem in Octobri, sed in quovis alio mense, (hoc enim curioso alicui facessere posset negotium) ratio in promptu est. Potuerunt quidem decem illi dies ex quocumque anno eximi atque etiam ex quolibet mense, sed delectus est præcipue annus 1582 quia tunc omnia ad correctionem necessaria fuerunt primum expedita atque absoluta. Responsa enim imperatoris, omnium regum, principum rerumque publicarum et præcipuarum universitatum ad summum pontificem iam allata fuerant, et a mathematicis ad emendationem convocatis quam diligentissime examinata. Quare ne diutius restauratio calendarii, quam omnes principes Christiani et respublicæ mirifice collaudarant atque approbarant, differretur, visum est pontifici maximo annum 1582 correctioni tantopere expeditæ destinare.

QUOD autem in Octobri potius factum id fuerit quam in alio mense causa nulla fuit alia, neque aliud hac in re mysterium quærendum est, quam quod is mensis ad negotium hoc aptissimus iudicatus est, quippe qui plures dies sanctorum celebratibus vacuos haberet. Ex quo factum est ut decem dies ex eo exempti minorem perturbationem confusionemque in divinis officiis persolvendis apud homines ecclesiasticos pepererit. Namlicet in Februario, Martio et Aprili pauci etiam festi sanctorum dies celebrantur, tamen quia in eos menses incidunt Septuagesima, Quadragesima et tempus Paschale, iudicatum est eos non esse decem diebus privandos, ut tempora illa, quæ summa religione ab Ecclesia celebrantur, continuato ordine sine ulla interruptione percurrerentur, præsertim quia si, exempli causa, Septuagesima tunc celebrata esset secundum calendarium novum die 14 Februarii, omissis decem præcedentibus diebus, extitissent tantum quatuor dominicæ post Epiphaniam, et reliquæ duæ ante adventum non potuissent interponi, cum eo anno dominicæ solum 24 post Pentecostem futuræ fuissent.

6. QUIA vero nonnullæ provinciæ ex Octobri anni 1582 nondum decem dies exemerant, quod ad eas tam cito exemplaria novi calendarii perferri non potuerant, optimo consilio factum est ut anno insequenti 1583, non expectato Octobri, decem dies ex Februario eximerentur ne diutius populi illi in dierum numeratione ab Ecclesia Romana dissentirent. Etsi enim eo anno, qui nondum calendarium emendaverant, eodem quo nos die Pascha celebraturi erant, tamen in dierum numero dissensissent, cum nos decimo die Aprilis, illi autem ultimo Martii agerent Pascha. Non est igitur, quod sollicitus quis sit, aut anxius in exquirenda causa, cur anno potissimum 1582 summus pontifex restaurationem calendarii fieri voluerit mense Octobri, anno vero 1583 mense Februario.

7. SUNT tamen nonnulli qui intelligere se et sapere plus quam cæteros arbitrantes, ut correctionem hanc Gregorianam aliquo modo carpant, asserere non verentur, ideo factum fuisse exemptionem decem dierum ex Octobri anni 1582 et non ex Februario: quia si eo anno ante Pascha facta fuisset calendarii restitutio, celebratum fuisset Pascha contra patrum decreta et sanctiones: ac ne hoc in initio statim correctionis ab omnibus animadverteretur, dilatam fuisse emendationem in Octobrem. Qua in re mirum in modum decipiuntur et toto (quod dicitur) aberrant cœlo. Nam secundum calendarium novum, si ante Pascha incepisset, legitime Pascha secundum canones fuisset celebratum, quod in veteri calendario contra patrum decreta celebratum fuit. Quoniam enim anno 1582 aureus numerus fuit 6 qui epactam exhibuisset XXVI si decem dies ex Februario fuissent ablati; quæ terminum Paschalem, id est lunam XIIII, in die 17 Aprilis reponit, nimirum in Sabbato. Quare sequenti die Dominica in diem 18 incidente, Pascha celebratum fuisset post plenilunium tam medium quam verum, cum medium plenilunium ex tabulis Ioannis Magini factum tunc fuerit die 17 Aprilis hora 8 ferme post meridiem, verum autem eodem die hora 15 fere post meridiem: quæ omnia canonibus consona sunt. At eo ipso anno ante correctionem Pascha celebratum est luna XXII, hoc est quarta hebdomada, contra patrum conciliorumque sanctiones: quod secundum novum calendarium luna XV cycli, hoc est in principio tertiæ hebdomadæ, in qua sola legitime potest Pascha celebrari, peractum fuisset, ut diximus.

Transcription: Rodolphe Audette
Traduction: un jour peut-être.

Retour à la table des matières de l'Explicatio.