Caput IV.   Ecclesia cur, posthabitis motibus veris apparentibusve,
medios tantum, sive æquales, aut potius cyclos in mobilium
solemnitatum celebratione usurpet.

RESTITUTO in pristinam sedem æquinoctio, in qua a concilii Nicæni patribus deprehensum et collocatum est, præscribenda quoque fuit ratio ac via qua idem æquinoctium in sua sede, quoad eius fieri potest, retineretur, ne ut antea, locum suum deferens, versus mensium initia pedetentim sensimque progrediatur atque adeo calendarium in eosdem errores coniiciat. Quæ ratio ut planior fiat, paulo diligentius explicandum erit prius quales motus Ecclesia consideret, atque in celebritatum mobilium cultu adhibeat. Hoc enim exposito, liquido constabit quam temere et sine causa nonnulli veros motus in Ecclesiam invehere conati sint. Ecclesia namque, posthabitis veris lunæ ac solis motibus, quippe qui ad astronomos magis pertineant, solos medios et æquales, sive potius cyclos constanti æquabilique ordine progredientes considerat. Cuius rei multiplex ratio afferri potest.

PRIMUM quia motus veri inequales sunt, modo velociores, modo tardiores; medii autem motus sunt semper æquales atque uniformes: ac proinde hi facili negotio in cyclum redigi possunt, non autem illi. Cum ergo ad investigationem æquinoctii, novilunii, ac plenilunii Paschalis, tradendæ sint regulæ faciles quæ sine magno labore a quolibet, astronomiæ etiam omnino rudi et ignaro, percipi ac teneri possint sine cognitione tabularum astronomicarum, ne universus populus astronomiam cogatur perdiscere, quod novum atque inauditum est et factu prorsus impossibile, recipiendi fuerunt motus medii potius quam veri, præsertim quia facilius in veris apparentibusque motibus quam in mediis et æqualibus error potest admitti. Neque vero magni refert veros motus re ipsa in cælestibus corporibus existere, medios autem cogitatione tantum atque arte esse excogitatos ab astronomis, ut videlicet veros per medios investigent. Nam Ecclesia obstricta non est, neque umquam fuit, exquisitis astrorum legibus motibusque; sed satis est illi, si solis aut lunæ motus pingui quadam (ut aiunt) Minerva assequatur, dummodo non multum a vero recedat. Id quod antiquissimus usus a primitiva Ecclesia ad nostram usque ætatem continuatus atque perductus evidenter demonstrat.

2. DEINDE quia, si veris motibus Ecclesia uti vellet, perpetuum extaret seminarium discordiarum atque rixarum inter Christi fideles in sacrosancti Paschæ celebratione, propter tabularum astronomicarum varietatem et discrepantiam, diversasque motuum hypotheses, cum alii has, alii illas tabulas sequendas esse contenderent: sicut hodie videmus alios tabulas Alphonsinas, alios vero Prutenticas ex Nicolai Copernici doctrina erutas, in motibus astrorum disquirendis usurpare. Ex quo efficeretur ut diversi diversa æquinoctia noviluniaque observarent, atque adeo Pascha non eodem tempore celebrarent, quod valde absonum foret et absurdum, ne dicam perniciosum.

3. TERTIO quoniam ad hanc usque diem nullæ tabulæ conditæ sunt ab astronomis, per quas veri stellarum motus ad omne tempus certo et sine ullo errore inquiri possint et cognosci; sed quilibet observationibus sui temporis congruentes tabulas semper confecit, quæ longo deinde tempore elapso deficere a vero deprehensæ sunt, propterea quod ne unius quidem motus cælestis periodus exquisite ac penitus cognita adhuc sit et explorata. Nam Ptolemæus astronomorum dux et princeps, ac solertissimus cœlestium motuum indagator confecit sane ante annos 1470 plus minus tabulas suis observationibus congruentes, quibus eo tempore motus cœlorum certissime et sine ulla dubitatione supputabantur. His deinde, quoniam experientia docuerat eas non amplius motus cœlestes accurate exhibere, successerunt tabulæ aliæ dictæ Alphonsinæ, quod sumptibus ac cura diligentiaque Alphonsi regis Hispaniæ ante annos circiter 360 ab astronomis conditæ sint; quibus ea tempestate certius quam per tabulas Ptolemæi motus inveniebantur. In harum tandem locum repositæ sunt nostro hoc tempore tabulæ Nicolai Copernici, quæ Prutenicæ vulgo appellantur, propterea quod omnium fere astronomorum consensu cum phænomenis cælestibus longe exquisitius conveniunt quam Alphonsinæ. Atque ita fortasse post multa secula posteri nostri alias motuum cœlestium periodos deprehendent suis observationibus, novasque propterea hypotheses conficient atque adeo pro tabulis Prutenicis novas alias substituent. Quis enim pro certo affirmare audeat tabulas Prutenicas omni tempore cœlorum motibus consensuras esse, cum videat tabulas Ptolemæi præstantissimi astronomi, et qui merito omnibus antefertur, mancas nunc esse et imperfectas, quæ illis tamen temporibus fuerunt absolutisimæ? Præsertim cum Prutenicæ tabulæ incertis admodum hypothesibus, nedum absurdis et a communi hominum opinione abhorrentibus, ac quibus omnes philosophi naturales repugnant, fundatæ sint? Huc accedit quod nondum una integra periodus anomaliæ præcessionis æquinoctiorum, in qua Copernicus omnem inæqualitatem solaris anni fundat, perfecta est atque absoluta: ut merito dubitare quis possit de veritate tabularum ex illa anomalia extructarum, et an, absoluta una periodo, altera sequens præcedenti sit omni ex parte responsura. Quæ cum ita sint, quis erit tam impudens et audax, qui Dei Ecclesiam astringere velit tam incertis ac fallacibus astronomorum præceptis ac tabulis? Certe opinor nemo, nisi forte quis dicere velit Ecclesiam debere nunc has nunc illas amplecti tabulas, prout hoc vel illo tempore motibus cælorum eas congruere animadverterit: quod nihil aliud esset quam omnia in dubium revocare, quippe cum vix inter astronomos constaret quibusnam tabulis magis fidendum esset, quemadmodum hac etiam ætate videmus excellentissimos esse mathematicos qui in motu solis ac lunæ Alphonsinis tabulis magis credendum esse censent quam Prutenicis.

MEMINI sane insignem quemdam mathematicum propria observatione per exquisita instrumenta deprehendisse anno 1586 (adhibita accurata diligentia) æquinoctium vernum, hoc est ingressum solis in Arietem accidisse die 10 Martii hora 9 minuta 2 post meridiem secundum vetus calendarium, quod tabulæ Alphonsinæ sex propemodum horis citius exhibent. Prutenicæ vero tabulæ horis fere 13 tardius, ubi manifesto apparet Alphonsinum calculum ad observationem supradictam propius accedere quam Prutenicum sive Copernianum. Ex calendario novo incidit idem æquinoctium observatum in diem 20 Martii hora 9 post meridiem, ac proinde sequenti diei 21 ascriptum fuit, ut vel hinc liquido etiam appareat præclare cum hac calendarii correctione actum esse ut decem dies ex anno 1582 eximerentur ad æquinoctium in diem 21 Martii restituendum. Ille idem mathematicus in libro 1 suorum progymnasinatum astronomiæ instaurandæ affirmat ex Hipparchi et aliorum vetustiorum inventis colligi posse ipsissimam anni æquinoctialis quantitatem, universaliter considerando, continere dies 365, horas 5, minutas 49 fere, ut Alphonsini asserunt.

UT ergo dissidium hoc astronomorum atque discordia tolleretur e medio, prudentissimo consilio Ecclesia tabulas verorum motuum curiositati astronomorum relinquens semper respuit, atque motus medios, qui æquales et uniformes sunt, aut potius cyclos mediis motibus maxime consentientes ad mobilium festorum dierum solemnia adhibendos esse iudicavit.

NEC vero hæc a me ideo allata sunt quod putem tabulas astronomicas omnino reiiciendas esse, tamquam falsas et futiles: omni enim laude dignos semper existimavi astronomos qui variis temporibus maximo labore ac studio astrorum motus observarunt, atque ad eosdem facile supputandos, licet non omnino exquisite, ita tamen ut parum a vero absint, tabulas varias mira industria elaborarunt atque posteris transmiserunt. Sed hoc solum contendo Ecclesiam non esse ad curiosas astronomorum subtilitates alligandam, cum eædem tabulæ diu durare nequeant, sed aliæ atque aliæ pro temporum varietate sint adhibendæ, ut diximus. Neque hoc dignitati ac præstantiæ astronomiæ nobilissimæ scientiæ quicquam detrahit, immo eam potius mirifice commendat, quod tam accurate tantam motuum varietatem nobis ob oculos proposuerit, ut quam proxime veritatem ipsam attingamus. Et quid mirum, astronomos non posse perfecte motus cœlorum tanto intervallo a nobis dissitorum intelligentia consequi, cum ne unius quidem substantiæ, quamvis minimæ, in hisce inferioribus absolutam cognitionem philosophi hactenus adipisci potuerint?

ET certe videtur mihi Deus Optimus Maximus cœlorum atque stellarum architectus sapientissimus de industria planetarum stellarumque motus tantis voluisse difficultatibus involuere, quas nemo mortalium suo ingenio expedire et explicare possit, (quis enim ab orbe condito ad nostra usque tempora tam excellens in astronomia repertus est, qui periodos cœlestium motuum ita definierit ut post aliquot annorum secula a vero nihil disciderent, propter minutias quasdam in cuiuslibet planetæ periodo abundantes, aut deficientes, quæ in magno temporis intervallo non levem errorem inducunt?) ut nimirum semper inveniamus, quod in tam admirabili nobilissimorum corporum artificio, et in tam constanti eorum motuum harmonia et concordia admiremur, perpetuisque laudibus eorum conditorem atque motorem celebremus: ut potissimum propter cœlorum immensam molem, eorumque ordinem ac motus, in quibus semper superesse videtur, quod summa diligentia a solertissimis rerum cœlestium perscrutatoribus inquiratur, scriptum esse possit existimari ab Ecclesiaste, capite 3: Et mundum tradidit disputationi eorum. ne videlicet aliquando, si perfecte cœlorum numerum, ordinem et motum intellexissent homines, definerent opera Dei inquirere et admirari, atque adeo ingenia, sublata exercendi causa, cessatione quodammodo torperent.

4. QUARTO Ecclesia veros motus negligit, assumitque medios, seu potius cyclos, quoniam etiamsi tabulæ astronomicæ extarent absolutissimæ et ab omni errore purgatissimæ, ita ut omni vitio carerent, frustra tamen et sine ulla necessitate aut utilitate in diebus festis mobilibus celebrandis exquisita illa et curiosa supputatio horarum ac minutiarum secundum veros motus adhiberetur. Nam quamquam accuratissime, et æquinoctium vernum et plenilunia Paschalia ex motibus veris supputarentur, regionum tamen, ac meridianorum varietas efficeret ut labor ille inutilis ac vanus redderetur. Quando namque Romæ verbi gratia æquinoctium vernum cadit in meridiem diei 21 Martii, incidet idem quibusdam orientalioribus populis in eumdem diem 21 sub occasum solis, aliis in mediam noctem sequentem eius diei; atque ideo sequenti diei 22 tribuendum erit, etc. Similiter si tunc plenilunium verum contingat Romæ die 22 Martii circa meridiem, accidet idem apud priores populos orientaliores sub solis occasum, apud posteriores vero circa mediam noctem, etc. Quare si eo anno dies 22 Martii fuerit dominicus, celebrabitur quidem Romæ Pascha secundum patrum et conciliorum sanctiones, apud orientaliores vero populos præsertim remotiores, si verum motum spectare debent, celebrari non poterit, propterea quod illis æquinoctium fit die 22 et plenilunii tempus nondum advenit. Constat autem ex patrum decretis, neque in ipso die æquinoctii Pascha legitime celebrari posse, sed necessarium esse ut æquinoctii dies antecesserit, neque ante plenilunium, ne in luna XIIII aut ante XIIII celebretur. Et quoniam in concilio Nicæno sancitum est ut omnes eo mense ac die Pascha celebrent quo id Ecclesia Romana observat, idemque postea confirmatum est in concilio Arelatensi et Carthaginensi quarto, clarissimeque a sancto Ambrosio pluribus verbis in epistola ad episcopos per Æmiliam constitutos asseritur: liquido colligitur Ecclesiam in Paschæ celebratione rationem veri motus luminarium habere non posse.

5. QUINTO propter antiquissimam consuetudinem, qua medii motus, seu potius cycli, in Ecclesia, veris motibus neglectis, in usu semper fuerunt, et quæ sine urgenti aliqua necessitate mutari non debet. Nam Ecclesiam æquinoctium verum secundum verum motum non observasse, evidenter ex decreto sanctissimi patrum in Nicæno concilio edito demonstratur, quo per universum terrarum orbem statuerunt die 21 Martii æquinoctium esse observandum. Perspicuum autem est æquinoctium neque secundum verum motum neque secundum medium ad unicum diem posse astringi atque alligari. Si enim anno qui bissextilem proxime antecedit, id contingat die 21, necesse est idem anno sequenti bissextili, propter diem intercalarem Februario additum, incidere in diem 20. Item si in anno bissextili fiat æquinoctium circa meridiem alicuius diei, accidet idem necessario anno qui bissextilem proxime consequitur sub occasum solis eiusdem diei, et altero post bissextilem anno sub ortum solis alterius diei, propter sex illas horas quæ in singulis annis communibus omittuntur, quandoquidem in illis dies duntaxat 365 integri numerantur, cum tamen sex propemodum horæ in quolibet anno supersint. Ex quibus perspicue concluditur decretum illud, neque ad verum, neque ad medium motum posse referri, sed solum ad diem 21 Martii, quo fere eo tempore æquinoctium fieri solebat, etsi secundum calculum astronomicum interdum ante eum diem, vel paulo post contingere deprehenderetur, ne scilicet apud quosdam æquinoctium observaretur die 21 apud alios vero alio die, astronomicas tabulas consulere vellent, ac proinde diversis temporibus Pascha celebraretur, quod foret absurdum.

NEQUE vero magni interest, (quod ad solemnitatem Paschalem attinet) sive æquinoctium in ipsum diem 21 Martii incidat, sive eum antecedat, sive subsequatur, dummodo ab eo non longe absit. Non enim Ecclesia tam accuratis subtilibusque astronomorum præceptis umquam astricta fuit, cum neque Hebræis ipsis, quibus omnia cæremonialia erant, præceptum fuerit ut verum aut medium æquinoctium in Paschæ solemnitate observarent, sed tantum tempus quo dies, iudicio sensus, noctibus æquales fiunt, quod quidem triduum aut quatriduum, sine magna differentia, complecti solet.

COLLIGITUR hoc satis aperte ex sacra scriptura. Præcepit enim Deus per Moysem Paschæ celebritatem, Exodo 12, his verbis: Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni, etc. Et aliquanto post: Et servabitis eum (agnum scilicet) usque ad quartam decimam diem mensis huius. Ubi semper inculcantur voces hæ, iste, huius, quibus significari videtur Deum noluisse immutare consuetam anni ac mensium Hebræorum formam et numerationem, sed mutationem tantum septimi mensis in primum; ac si diceretur mensis iste, qui hactenus in Ægypto a vobis secundum vulgarem anni usum, non autem secundum astronomicum calculum, septimus est habitus et nominatus, deinceps erit vobis primus totius anni, in eoque Pascha celebrabitis. Neque dici potest Moysi instructo a Deo ignotam tunc fuisse veram utriusque anni tam solaris quam lunaris magnitudinem, quia hoc ridiculum esset; sed dicendum potius est Moysen locutum esse ad sensum vulgi astronomiæ ignari, quandoquidem ad universum cœtum filiorum Isræl verba faciebat, appellasseque primum mensem more non astronomico, quando videlicet sol primum punctum Arietis ingreditur, sed ritu modoque admodum vulgari et plane rustico, hoc est, Abib Hebraice, et aßiß Græce, quod Latine sonat mensem novorum, sive frugum, quoniam verno tempore novæ fruges in Ægypto colliguntur.

IAM vero neque in noviluniis pleniluniisque investigandis Ecclesiam multum laborare de vero aut medio motu, ex eo constare potest quod in iis perquirendis inde usque a principio usa semper est cyclis lunaribus, sive decemnovennalibus, qui nullo modo possunt veris aut mediis motibus omni ex parte congruere, cum secundum cyclos, lunationes complectantur dies integros, quæ tamen, et secundum verum, et secundum medium motum, præter dies integros, horas aliquot, horarumque fragmenta continent. Adde quod in annis bissextilibus lunationes uno die sunt tardiores in cyclo post diem intercalarem, cuius ratio haberi non potest, nisi pluribus iam annis elapsis, ut infra patebit cum rationem cycli decemnovennalis aurei numeri exponemus. Ac quidem, quod ad cyclum lunarem attinet, imitatur Ecclesia ea in re non solum Hebræos, Alexandrinos et Romanos, verum etiam Chaldæos, Arabes, Athenienses et omnium fere ætatum populos, qui omnes ad novilunia perquirenda cyclis lunaribus multo tempore ante Christi adventum ac post, usi sunt, quos omnes Paulus Middelburgensis libro 2 Paulinæ explicat.

6. SEXTO denique confirmatur idem auctoritate multorum astronomorum omniumque qui de rebus ad Romanum calendarium pertinentibus ex Ecclesiæ consuetudine scripserunt, inter quos præcipue est Campanus in principio sui Computi maioris, ubi asserit: Computum esse scientiam numerationis et divisionis temporum (eius utor verbis) secundum vulgares observantias. Et capite 15 docet Computistas veris lunationibus, propter earum difficilem varietatem, astronomis relictis, de mediis solum propter earum uniformitatem, negotiatos esse.

IOANNES quoque Stoflerinus in suo Calendario Romano propositione 34, litera Z maiuscula, docet universalem Ecclesiam a concilio Nicæno in hodiernum usque diem cyclum aurei numeri ab Alexandrinis acceptum, qui eo prius usi sunt, pro Paschæ celebratione usurpasse. Et paulo infra affirmat aureos numeros in calendario inscriptos indicare dies mediocrium coniunctionum luminarium, etc. Et aliquanto post scribit Orthodoxam Ecclesiam, præsertim Latinam, ante Nicænam synodum, ad Pascha per lunam XIIII inquirendum, usam esse cyclo lunari consueto et a Iulio Cæsare instituto. Idemque pluribus aliis locis repetit.

PAULUS item a Middelburgo episcopus Forosemproniensis, in sua Paulina libro 10 circa medium, paulo ante tabulam æquinoctiorum, post longam disputationem de anni magnitudine varia et inæquali, scribit his verbis: Hæc tamen diversa quantitas anni solaris non impedit operationem nostram pro norma Paschalis solemnitatis conscribenda, quia Ecclesia Romana in Paschali supputatione non observat motus diversos, vel extremos, propter ipsorum varietatem, sed medios duntaxat et uniformes. Media autem anni quantitas inter maximam et minimam est dierum 365 horarum 5 minutarum 49 secundarum 16. Et mox subiungit: Quamobrem omisso hoc scrupulo æquationis anni solaris astrologis necessario, describemus hic æquinoctia vernalia pro primo mense et Paschali norma competentia, iuxta supputationem ex tabulis Alphonsinis deductam, etc.

7. Ex his omnibus credo satis esse confirmatum, neque diem verni æquinoctii, neque lunas XIIII Paschales examinari debere per ephemerides et astronomicas veri aut medii motus tabulas, ut frustra nonnulli, nescio qua auctoritate nixi, contendunt, sed satis esse si per regulas populares, perceptu faciles et adhuc in Ecclesia usitatas, cuiusmodi sunt cycli, inquirantur. Non negarim tamen medios motus ex astronomicis tabulis depromptos, non autem veros (quod hi inæquales sint, illi autem æquales) maximo esse usui ad diiudicandum, quinam cyclus ex omnibus in calendario dispositus rectissime lunas XIIII Paschales exhibeat. Hæc quæ hoc capite exposita sunt confutant refelluntque omnia argumenta quæ adversus calendarium novum a nonnullis parum in computo ecclesiastico exercitatis obiici solent: quippe quæ omnia calendarium per veros motus aut medios examinent quod ad rem non facit.

Transcription: Rodolphe Audette
Traduction: un jour peut-être.

Retour à la table des matières de l'Explicatio.